라틴어 문장 검색

nec dilaceratum a bestia ostendi tibi: ego damnum omne reddebam; quidquid die noctuque furto perierat, a me exigebas.
들짐승에게 찢긴 것은 장인께 가져가지 않고 제가 물어냈습니다. 낮에 도둑을 맞든 밤에 도둑을 맞든 장인께서는 그것을 저에게 물리셨습니다. (불가타 성경, 창세기, 31장39)
si dilaceratum a bestia, deferat, quod occisum est, in testimonium et non restituet.
그것이 맹수에게 찢겨 죽었다면, 그것을 증거물로 내놓고, 찢겨 죽은 짐승은 배상하지 않는다. (불가타 성경, 탈출기, 22장12)
Viri sancti eritis mihi; carnem animalis in agro dilacerati non comedetis, sed proicietis canibus.
너희는 나에게 거룩한 사람들이 되어야 한다. 너희는 들에서 맹수에게 찢긴 짐승의 고기를 먹어서는 안 된다. 그런 것은 개에게나 던져 주어야 한다.’ (불가타 성경, 탈출기, 22장30)
Morticinum et dilaceratum a bestia non comedent, nec polluentur in eis. Ego Dominus.
저절로 죽은 짐승이나 맹수에게 찢겨 죽은 짐승을 먹어, 그것으로 부정하게 되어서는 안 된다. 나는 주님이다. (불가타 성경, 레위기, 22장8)
De Gad ait: " Benedictus, qui dilatat Gad! Quasi leo requiescit dilaceratque brachium et verticem.
가드를 두고서는 이렇게 말하였다. “가드의 땅을 넓혀 주신 분께서는 찬미받으소서. 가드는 암사자처럼 자리 잡고서 먹이의 팔과 머리를 찢는다. (불가타 성경, 신명기, 33장20)
Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi haedum in frusta concerperet, nihil omnino habens in manu; et hoc patri et matri noluit indicare.
그때에 주님의 영이 삼손에게 들이닥쳤으므로, 삼손은 손에 아무것도 가지지 않은 채, 새끼 염소를 찢듯이 그 사자를 찢어 죽였다. 그러나 그는 자기가 한 일을 아버지와 어머니에게 알리지 않았다. (불가타 성경, 판관기, 14장6)
Induta est caro mea putredine et sordibus pulveris; cutis mea scinditur et diffluit.
내 살은 구더기와 흙먼지로 뒤덮이고 내 살갗은 갈라지고 곪아 흐른다네. (불가타 성경, 욥기, 7장5)
Putredini dixi: Pater meus es!; Mater mea et soror mea! vermibus.
구덩이에게 “당신은 나의 아버지!”, 구더기에게 “나의 어머니, 나의 누이!”라 부르는데 (불가타 성경, 욥기, 17장14)
quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis ".
하물며 벌레 같은 사람 구더기 같은 인생이랴? 욥의 여덟째 담론 (불가타 성경, 욥기, 25장6)
Mulier diligens corona est viro suo, et quasi putredo in ossibus eius, quae est inhonesta.
훌륭한 아내는 남편의 면류관이지만 수치스러운 여자는 남편 뼈의 염증과 같다. (불가타 성경, 잠언, 12장4)
Vita carnium sanitas cordis, putredo ossium invidia.
평온한 마음은 몸의 생명이고 질투는 뼈의 염증이다. (불가타 성경, 잠언, 14장30)
Vinum et mulieres apostatare faciunt sensatos; et, qui se iungit fornicariis, peribit: putredo et vermes hereditabunt illum.
술과 여자는 지각 있는 이를 타락시킨다. 창녀들과 놀아나는 자는 매우 무모하다. (불가타 성경, 집회서, 19장2)
Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt.
그러므로 불길이 지푸라기를 삼키듯 검불이 불꽃에 스러지듯 그들의 뿌리는 썩고 그들의 꽃은 먼지처럼 날아가리라. 그들은 만군의 주님의 가르침을 업신여기고 이스라엘의 거룩하신 분의 말씀을 경멸하였다. (불가타 성경, 이사야서, 5장24)
Sicut ergo anima in corpore per substantiam suam magis quam per positionem localem dicitur esse, eo scilicet quod per propriae vigorem substantiae ipsum vivificet ac moveat, ac ne in putredinem dissolvatur custodiat;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 26:11)
factumque est, et illud sanctissimi regis corpus, ante dilaceratum et truncum, ita ut iam retulimus unitum et incorruptum repperit, tetigit, lavit, et rursum novis et optimis vestibus indutum ligneolocello reposuit, benedicens Deum qui mirabilis est in sanctis suis et gloriosus in omnibus operibus suis.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 18:21)

SEARCH

MENU NAVIGATION