라틴어 문장 검색

In quo assidua sui arcus inflexione senex Chironius vulnera minabatur, nunquam tamen minis recompensabat effectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:48)
Dextram igitur inflexionem Bospori Thracii excipit Bithyniae litus, quam veteres dixere Mygdoniam, in qua Thynia et Mariandena sunt regiones et Amyci saevitia Bebryces exempti virtute Pollucis, remotaque statio, in qua volitantes minaciter harpyias Phineus vates horrebat;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 14:1)
dilargitis proscriptorum bonis dicit, tamquam verbum largior sit ex verbis communibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 9:2)
sed femina ingens animi munia ducis per eos dies induit, militibusque, ut quis inops aut saucius, vestem et fomenta dilargita est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장2)
sed recens et quo discrimini patris filiam conectebat, quod pecuniam magis dilargita esset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 30장3)
foedera sociis, Latium externis dilargiri;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 55장6)
cetera item, quae cuique libuissent, dilargitus est contra dicente nullo ac, si conaretur quis, absterrito.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 20장 3:3)
Omnis autem hos motus subsequi debet gestus, non hic verba exprimens scaenicus, sed universam rem et sententiam non demonstratione, sed significatione declarans, laterum inflexione hac forti ac virili, non ab scaena et histrionibus, sed ab armis aut etiam a palaestra;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 220:1)
reperta, quae ex eis facta sunt et novata aut similitudine aut imitatione aut inflexione aut adiunctione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 5장 2:8)
obscurum autem aut longitudine aut contractione orationis aut ambiguitate aut inflexione atque immutatione verborum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 2:3)
qui exprimuntur aut signando iudicio ipsius et animo humano ac liberali aut inflexione sermonis si aut augendi alterius aut minuendi sui causa alia dici ab oratore alia existimari videntur idque comitate fieri magis quam vanitate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 6장 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION