라틴어 문장 검색

Si de re disceptari oportet, nulla mihi tecum, Cato, potest esse dissensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 82:1)
Tunc iustus disceptabit cum illo, et ego evaderem in perpetuo a iudice meo.
그러면 올곧은 이는 그분과 소송할 수 있고 나는 내 재판관에게서 영원히 풀려나련마는. (불가타 성경, 욥기, 23장7)
Si contempsi subire iudicium cum servo meo et ancilla mea, cum disceptarent adversum me,
남종과 여종이 내게 불평할 때 내가 만일 그들의 권리를 무시하였다면 (불가타 성경, 욥기, 31장13)
qui non accipit personas principum nec cognovit opulentum, cum disceptaret contra pauperem? Opus enim manuum eius sunt universi.
제후들이라 해서 편들지 않으시고 부자라 해서 가난한 이보다 우대하지 않으시는 분을? 그들이 모두 그분 손의 작품이 아닙니까? (불가타 성경, 욥기, 34장19)
Propterea adhuc iudicio contendam vobiscum, ait Dominus, et cum filiis filiorum vestrorum disceptabo.
그러므로 이제 내가 다시 너희를 고소하고 너희 자손의 자손들도 고소하겠다. 주님의 말씀이다. (불가타 성경, 예레미야서, 2장9)
Dissensio itaque facta est in turba propter eum.
이렇게 군중 가운데에서 예수님 때문에 논란이 일어났다. (불가타 성경, 요한 복음서, 7장43)
Dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos.
이 말씀 때문에 유다인들 사이에 다시 논란이 일어났다. (불가타 성경, 요한 복음서, 10장19)
Cum ascendisset autem Petrus in Ierusalem, disceptabant adversus illum, qui erant ex circumcisione,
그래서 베드로가 예루살렘에 올라갔을 때에 할례 받은 신자들이 그에게 따지며, (불가타 성경, 사도행전, 11장2)
Et cum haec diceret, facta est dissensio inter pharisaeos et sadducaeos; et divisa est multitudo.
바오로가 이런 말을 하자 바리사이들과 사두가이들 사이에 논쟁이 벌어지면서 회중이 둘로 갈라졌다. (불가타 성경, 사도행전, 23장7)
et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio eorum ac deducerent in castra.
논쟁이 격렬해지자 천인대장은 바오로가 그들에게 찢겨 죽지 않을까 염려하여, 내려가 그들 가운데에서 바오로를 빼내어 진지 안으로 데려가라고 부대에 명령하였다. (불가타 성경, 사도행전, 23장10)
Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis;
형제 여러분, 내가 여러분에게 당부합니다. 여러분이 배운 가르침을 거슬러 분열을 일으키고 걸림돌이 되는 자들을 조심하십시오. 그들을 멀리하십시오. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 16장17)
non enim est dissensionis Deus sed pacis. Sicut in omnibus ecclesiis sanctorum,
하느님은 무질서의 하느님이 아니라 평화의 하느님이시기 때문입니다. 성도들의 모든 교회에서처럼, (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 14장33)
Timeo enim, ne forte, cum venero, non quales volo, inveniam vos, et ego inveniar a vobis, qualem non vultis; ne forte contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint;
내가 두려워하는 것은, 여러분에게 갔을 때에 여러분이 내 기대에 어긋나지나 않을까, 또 내가 여러분의 기대에 어긋나지나 않을까 하는 것입니다. 그리고 여러분 가운데에 분쟁과 시기와 격분과 이기심과 중상과 험담과 거만과 무질서가 있지나 않을까 하는 것입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 12장20)
idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,
우상 숭배, 마술, 적개심, 분쟁, 시기, 격분, 이기심, 분열, 분파, (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 5장20)
Quidquid horum quislibet constituat, miror qua me fronte aliquis arguat, si caeterorum de his scribentium providentiam laudet, nisi forte in hoc nostrum jam penitus superfluere tractatum dicat, quod et illorum documenta sufficiant, et nullae jam ulterius quibus resistendum sit pullulent haereses, vel nullae de nostra fide supersint dubitationes, quae aliquibus rationibus vel ad documentum vel ad defensionem ejus egere videantur, atque utinam ita sit. At vero ut innumeram multitudinem infidelium, quae extra Ecclesiam est, tam Judaeorum scilicet quam ethnicorum, praeteream, quis ita omnes haereses repressas profiteri audeat, ut jam nulla apud nos fidei sint schismata, nullae ulterius futurae sint dissensiones?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 14:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION