라틴어 문장 검색

Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas (Rom. II, 1) , hoc est, qui rationis uteris judicio in bonis et malis discernendis, atque in ipsis Creatoris et creaturarum discutiendis naturis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 2:14)
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas (Rom. II, 1), hoc est, qui rationis uteris judicio in bonis et malis discernendis, atque in ipsis Creatoris et creaturarum discutiendis naturis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:37)
quod si essent falsae notitiae (ἐννοίασ enim notitias appellare tu videbare) - si igitur essent eae falsae aut eius modi visis inpressae qualia visa a falsis discerni non possent, quo tandem his modo uteremur, quo modo autem quid cuique rei consentaneum esset quid repugnaret videremus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 30:1)
Quid ergo interest aut qui discernes eorum, quos nominavi, in dicendo ubertatem et copiam ab eorum exilitate, qui hac dicendi varietate et elegantia non utuntur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 50:2)
Cui respondens Abram: "Ecce, ait, ancilla tua in manu tua est; utere ea, ut libet". Affligente igitur eam Sarai, aufugit ab ea.
아브람이 사라이에게 말하였다. "여보, 당신의 여종이니 당신 손에 달려 있지 않소? 당신 좋을 대로 하구려." 그리하여 사라이가 하가르를 구박하니, 하가르는 사라이를 피하여 도망쳤다. (불가타 성경, 창세기, 16장6)
et utentur eis Aaron et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post eum.
아론과 그의 아들들은 만남의 천막으로 들어갈 때나, 성소에서 예식을 거행하러 제단으로 나아갈 때 이 옷을 입어야 한다. 그래야 죄를 짊어져 죽는 일이 없게 된다. 이는 아론과 그의 후대 자손들이 지켜야 할 영원한 규칙이다.” (불가타 성경, 탈출기, 28장43)
Vestem autem sanctam, qua utetur Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et impleantur in ea manus eorum.
아론의 거룩한 옷은 그의 후대 자손들에게 물려주어, 그들이 그것을 입고 기름부음을 받아 직무를 맡게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 29장29)
Septem diebus utetur illa, qui pontifex pro eo fuerit constitutus de filiis eius, qui ingredietur tabernaculum conventus, ut ministret in sanctuario.
그의 자손들 가운데에서 그의 뒤를 이을 사제는 만남의 천막에 들어가 성소에서 예식을 거행할 때, 이레 동안 그 옷을 입어야 한다. (불가타 성경, 탈출기, 29장30)
Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius
성소에서 예식을 거행할 때 입는 옷, 아론 사제의 거룩한 옷과 그의 아들들이 사제직을 수행할 때 입는 옷이다. (불가타 성경, 탈출기, 39장41)
et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum,
이는 또한 너희가 거룩한 것과 속된 것, 부정한 것과 정결한 것을 구별하고, (불가타 성경, 레위기, 10장10)
Non discernetur inter bonum et malum nec altero commutabitur; si quis mutaverit, et quod mutatum est et pro quo mutatum est, sanctum erit et non redimetur ".
그것이 좋은지 나쁜지 살펴서도 안 되고 바꾸어서도 안 된다. 그것을 바꾸면 본래의 것과 바꾼 것이 둘 다 거룩하게 되어 되살 수 없게 된다.’” (불가타 성경, 레위기, 27장33)
ponentque super illud omnia vasa, quibus in ministerio eius utuntur, id est ignium receptacula, fuscinulas ac vatilla et pateras. Cuncta vasa altaris operient simul velamine pellium delphini et inducent vectes.
제단에서 쓰는 모든 기물, 곧 불똥 접시, 고기 갈고리, 삽, 쟁반 등 제단의 모든 기물을 얹고, 그 위에 돌고래 가죽 덮개를 편 다음 채를 꿴다. (불가타 성경, 민수기, 4장14)
Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Dominum Deum tuum est omnis, qui facit haec.
“여자가 남자 복장을 해서도 안 되고, 남자가 여자 옷을 입어서도 안 된다. 그런 짓을 하는 자는 누구든지, 주 너희 하느님께서 역겨워하신다. (불가타 성경, 신명기, 22장5)
Defecitque manna a die sequenti, postquam comederunt de frugibus terrae, nec usi sunt ultra cibo illo filii Israel, sed comederunt de frugibus terrae Chanaan in anno illo.
그들이 그 땅의 소출을 먹은 다음 날 만나가 멎었다. 그리고 더 이상은 이스라엘 자손들에게 만나가 내리지 않았다. 그들은 그해에 가나안 땅에서 난 것을 먹었다. (불가타 성경, 여호수아기, 5장12)
Cui responderunt filii Ioseph: " Montana non sufficiunt nobis, et ferreis curribus utuntur omnes Chananaei, qui habitant in terra campestri, Bethsan cum filiabus suis et illi, qui sunt in planitie Iezrahel ".
요셉의 자손들이 말하였다. “산악 지방만으로는 우리에게 충분하지 않습니다. 더구나 평야에 사는 모든 가나안족이며, 벳 스안과 거기에 딸린 촌락들, 또 이즈르엘 평야에 사는 자들에게는 철 병거가 있습니다.” (불가타 성경, 여호수아기, 17장16)

SEARCH

MENU NAVIGATION