라틴어 문장 검색

Expavit Isaac stupore vehementi ultra modum et ait: " Quis igitur ille est, qui dudum captam venationem attulit mihi, et comedi ex omnibus, priusquam tu venires? Benedixique ei, et erit benedictus! ".
그러자 이사악이 깜짝 놀라 몸을 떨면서 말하였다. “그렇다면 사냥을 해서 나에게 고기를 가져온 자는 누구란 말이냐? 네가 오기 전에 나는 이미 그것을 다 먹고, 그에게 축복해 주었다. 그러니 그가 복을 받을 것이다.” (불가타 성경, 창세기, 27장33)
Et ecce, nocte iam media, expavit homo et erexit se viditque mulierem iacentem ad pedes suos.
한밤중에 그 남자가 한기에 몸을 떨며 웅크리는데, 웬 여자가 자기 발치에 누워 있는 것이었다. (불가타 성경, 룻기, 3장8)
Fecit ergo Samuel, sicut locutus est ei Dominus, venitque in Bethlehem. Et expaverunt seniores civitatis occurrentes ei dixeruntque: " Pacificusne ingressus tuus? ".
사무엘은 주님께서 이르시는 대로 하였다. 그가 베들레헴에 다다르자 그 성읍의 원로들이 떨면서 그를 맞았다. 그들은 “좋은 일로 오시는 겁니까?” 하고 물었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 16장4)
Et vidit Saul castra Philisthim et timuit, et expavit cor eius nimis.
사울은 필리스티아인들의 진영을 보고 두려워서 가슴이 몹시 두근거렸다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 28장5)
Ira eius discerpsit me et adversata est mihi, et infremuit contra me dentibus suis. Hostis meus acuit oculos suos in me.
그분의 진노가 나를 짓찢으며 뒤쫓는구려. 그분께서 내게 이를 가시고 내 원수이신 분께서 내게 날카로운 눈길을 보내시네. (불가타 성경, 욥기, 16장9)
si expavi ad multitudinem nimiam, et despectio propinquorum terruit me, et magis tacui nec egressus sum ostium.
내가 만일 큰 군중을 두려워하고 여러 가문의 경멸을 무서워하여 잘못을 감추려 입 다물고 문을 나서지 않았다면....... (불가타 성경, 욥기, 31장34)
Super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo.
이 때문에 나의 심장은 떨다 못해 제자리에서 퉁겨 나려 하는군요. (불가타 성경, 욥기, 37장1)
ne quando rapiat ut leo animam mea discerpens, dum non est qui salvum faciat.
아무도 구해 주는 이 없이 사자처럼 이 몸 물어 가지도 끌어가지도 말게 하소서. (불가타 성경, 시편, 7장3)
pulchritudinem candoris eius admirabitur oculus, et super imbrem eius expavescet cor.
북새풍이 차갑게 불어오면 물 위에 얼음이 언다. 물 고인 곳마다 자리를 잡고 갑옷처럼 물을 덮는다. (불가타 성경, 집회서, 43장20)
Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo.
더러운 영은 그 사람에게 경련을 일으켜 놓고 큰 소리를 지르며 나갔다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 1장26)
Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: " Mortuus est! ".
그러자 그 영이 소리를 지르며 아이를 마구 뒤흔들어 놓고 나가니, 아이는 죽은 것처럼 되었다. 그래서 사람들이 모두 “아이가 죽었구나.” 하였다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 9장26)
Qui dicit illis: " Nolite expavescere! Iesum quaeritis Nazarenum crucifixum. Surrexit, non est hic; ecce locus, ubi posuerunt eum.
젊은이가 그들에게 말하였다. “놀라지 마라. 너희가 십자가에 못 박히신 나자렛 사람 예수님을 찾고 있지만 그분께서는 되살아나셨다. 그래서 여기에 계시지 않는다. 보아라, 여기가 그분을 모셨던 곳이다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 16장6)
et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, iussit milites descendere, ut raperent eum de medio eorum ac deducerent in castra.
논쟁이 격렬해지자 천인대장은 바오로가 그들에게 찢겨 죽지 않을까 염려하여, 내려가 그들 가운데에서 바오로를 빼내어 진지 안으로 데려가라고 부대에 명령하였다. (불가타 성경, 사도행전, 23장10)
Exorta denique jam in palatio fama tam vehementis [0417C] incendii et exterminii, dux nimium expavit, metuens ne flamma aedificiorum et strepitu moti exercitus percepto, pontem, per quem transierant a civitate Constantinopoli ad palatiorum mansiones, subito in manu robusta praeoccuparent milites et sagittarii imperatoris.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:1)
Ille autem tot electorum principum minas expavescens, et vitam suam in articulo mortis positam agnoscens, flebili voce, humili vultu lacrymarumque continua inundatione de vita et salute sua multum precatur, omnibus trepidans membris, et rei veritatem pollicetur aperire, et quod utile et salubre universo populo futurum esset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 52:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION