라틴어 문장 검색

Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
맹금들이 죽은 짐승들 위로 날아들자, 아브람은 그것들을 쫓아냈다. (불가타 성경, 창세기, 15장11)
Et dixit ad Iacob: " Quare ita egisti et decepisti cor meum, abigens filias meas quasi captivas gladio?
라반이 야곱에게 말하였다. “자네가 나를 속이고 내 딸들을 전쟁 포로처럼 끌고 가다니, 어찌 이럴 수가 있는가? (불가타 성경, 창세기, 31장26)
Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: " Abigite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra.
야곱은 가족들과 자기에게 딸린 모든 사람에게 말하였다. “너희에게 있는 낯선 신들을 내버려라. 몸을 깨끗이 씻고 옷을 갈아입어라. (불가타 성경, 창세기, 35장2)
Dixitque Moyses ad pharaonem: " Constitue mihi, quando deprecer pro te et pro servis et pro populo tuo, ut abigantur ranae a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant ".
그러자 모세가 파라오에게 말하였다. “개구리들이 임금님과 궁궐에서 물러나 나일 강에만 남아 있도록, 임금님과 신하들과 백성을 위하여 언제 기도해야 할지 저에게 분부만 내리십시오.” (불가타 성경, 탈출기, 8장5)
Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu oculorum cadit,
그러나 사제의 눈에 보이는 곳마다 악성 피부병이 살갗에 두루 퍼져, 그의 머리에서 발까지 온 살갗을 덮었으면, (불가타 성경, 레위기, 13장12)
dicens: "Ecce populus, qui egressus est de Aegypto, operuit superficiem terrae; veni et maledic ei pro me, si quo modo possim pugnans abigere eum".
‘어떤 백성이 이집트에서 나와 온 땅을 덮었습니다. 와서 나를 위하여 그들을 저주해 주십시오. 그러면 내가 그들과 싸워 그들을 몰아낼 수도 있을 것입니다.’ 하고 말하였습니다.” (불가타 성경, 민수기, 22장11)
Eritque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat.
너희 주검이 하늘의 모든 새와 땅의 모든 짐승의 먹이가 되어도, 그것들을 쫓아 줄 사람이 없을 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장26)
Abiit ergo David et viri eius in Ceila et pugnavit adversum Philisthaeos et abegit iumenta eorum et percussit eos plaga magna: et salvavit David habitatores Ceilae.
그리하여 다윗은 부하들을 거느리고 크일라로 가서 필리스티아인들과 싸웠다. 다윗은 가축들을 몰아낸 다음, 필리스티아인들을 크게 무찌르고 크일라 주민들을 구하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 23장5)
Asinum pupillorum abegerunt et abstulerunt pro pignore bovem viduae.
고아들의 나귀를 끌어가고 과부의 소를 담보로 잡는데. (불가타 성경, 욥기, 24장3)
Fac ergo, quod dico, fili mi, et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui; discurre, prosternere, insta amico tuo.
내 아들아, 네가 이웃의 손에 걸려든 것이니 이제 이렇게 하여 거기에서 벗어나라. 네 이웃에게 가서 엎드려 졸라 대어라. (불가타 성경, 잠언, 6장3)
et in tempore visitationis illorum fulgebunt et tamquam scintillae in arundineto discurrent;
그분께서 그들을 찾아오실 때에 그들은 빛을 내고 그루터기들만 남은 밭의 불꽃처럼 퍼져 나갈 것이다. (불가타 성경, 지혜서, 3장7)
Fili, ne in multis sint actus tui; etsi festinaveris, non eris immunis a delicto: si enim persecutus fueris, non apprehendes, et non effugies, si discurreris.
얘야, 너무 많은 일을 벌이지 마라. 일이 많으면 벌을 면하지 못한다. 추구한다고 다 얻을 수는 없고 달아난다고 벗어나는 것은 아니다. (불가타 성경, 집회서, 11장10)
Et erit morticinum populi huius in cibum volucribus caeli et bestiis terrae, et non erit qui abigat.
이 백성의 시체가 공중의 새와 땅의 짐승들 밥이 되어도 그것들을 쫓아내는 자 아무도 없을 것이다. (불가타 성경, 예레미야서, 7장33)
Et congregabuntur spolia, sicut colligitur bruchus; sicut discurrunt locustae, ad ea discurritur.
메뚜기 떼가 모여들 듯 약탈품이 모이고 누리 떼가 달려들 듯 사람들이 그것에 달려듭니다. (불가타 성경, 이사야서, 33장4)
Hii predicando per mundum discurrentes et me impudenter quantum poterant corrodentes, non modice tam ecclesiasticis quibusdam quam secularibus potestatibus contemptibilem ad tempus effecerunt, et de mea tam fide quam vita adeo sinistra disseminaverunt, ut ipsos quoque amicorum nostrorum precipuos a me averterent, et si qui adhuc pristini amoris erga me aliquid retinerent, hoc ipsi modis omnibus metu illorum dissimularent.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE QUORUMDAM QUASI NOVORUM APOSTOLORUM IN EUM 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION