라틴어 문장 검색

Iamque apparatu cunctorum alacritate perfecto, exsiliente lucifero, operum variae species cum turribus ferratis admovebantur, quorum in verticibus celsis aptatae ballistae propugnatores agitantes humilius disiectabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 7장 2:1)
Et ne sagittariorum procursus nostrorum cuneos disiectaret, illatis concitatius signis, spiculorum impetum fregit, datoque ad decernendum sollemniter signo, denseti Romani pedites confertas hostium frontes, nisu protruserunt acerrimo.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 17:1)
habebat amictui pallium candidum, quod superne circumiecerat:
(아풀레이우스, 플로리다 9:25)
Othoniano bello Germanicus miles moenibus Cremonensium castra sua, castris vallum circumiecerat eaque munimenta rursus auxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 26장2)
tantaque diligentia operi incubuit, ut, priusquam lucesceret, munimentum vallumque castris pene circumjecerit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.34)
desipientia fit, quia vis animi atque animai conturbatur et, ut docui, divisa seorsum disiectatur eodem illo distracta veneno.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 13:3)
da mihi Maeoniden et tot circumice casus, ingenium tantis excidet omne malis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 126)
sparsis subito correpta canistris silvestris regina chori decurrit in aequum vertice ab Ogygio trifidamque huc tristis et illuc lumine sanguineo pinum disiectat et ardens erectam attonitis implet clamoribus urbem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권169)
dein, postquam toto agmine tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant apparebatque parum armis ad tuendum locum sine munimento valituros esse, circumspectare atque agitare dux coepit, si quo modo posset vallum circumicere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 517:1)
postquam relatum est, quantae copiae et in quo loco essent, agminis sarcinas in medium coici iussit et triarios vallum circumicere, cetero exercitu instructo ad hostem accessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 37:1)
ac cum ipsa altitudo locorum eos tutaretur, fossam quoque et alia munimenta verticibus iis quos insederant circumiecere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 243:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION