라틴어 문장 검색

Senectus enim venerabilis est, non annis incana, sed moribus.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:15)
Quam gaudeo cum aliquos mites ac sapientes diu vivere video, cum virgines castas, viduas graves aspicio longaevas, velut quamdam incanam Ecclesiae curiam quae praetendat ipso quodam vultu et specie gravitatis quod revereantur, quod imitentur, quo ad omnem morum gratiam colorentur!
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 4:9)
Circa haec stagna ultima extimaque plures habitant gentes, sermonum institutorumque varietate dispariles, et Maeotae et , Roxolanique et Halani et Melanchlaenae et cum Gelonis Agathyrsi, apud quos adamantis est copia lapidis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 31:1)
varios adeo vultus disparilesque sensus gerat, proinde ut eum conscientiamque eius adfecerit utrarumque animi partium, aut sincerarum aut aegrarum, philosophi pertractatio."
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, I 5:1)
ipse et dispariles monstro commissus in artus qui crimen matris prodidit ore novo Cres puer haud talem potuisset reddere formam, portassent totum si fera membra patrem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Descriptio armenti5)
Nam duae lanatae quamvis frondibus et palmitum pari facie fluxurae qualitate sunt dispariles, cum tardius altera recipiat cariem vetustatis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 17:2)
paleae ex rutilo albicantes, quae velut incanae barbae dependent:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 9:7)
et cuiusdam caput uarietate capilli subrutilum et incanum perfusam niuem mulso dixit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 20장 1:7)
hic etiam canus fuit a prima aetate, ad quod adludens dicit 'incanaque menta':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8089)
incana autem dixit nimium cana.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 3113)
quae omnia fiunt et ex caeli varietate et ex disparili adspiratione terrarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 115:14)
quae omnia fiunt et ex caeli varietate et ex disparili aspiratione terrarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 115:14)
Hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore, labra incana situ, scabrae rubigine fauces, dura cutis, per quam spectari viscera possent;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 83:3)
"aut fatum aut genius nostrarum more animarum, quae sub disparili subeunt nova corpora sorte."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2132)
Nosco crines incanaque menta regis Romani, primus qui legibus urbem fundabit, Curibus parvis et paupere terra missus in imperium magnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 31:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION