라틴어 문장 검색

"Totum per orbem Venus anxia disquisitione tuum vestigium furens animi requirit teque ad extremum supplicium expetit et totis numinis sui viribus ultionem flagitat."
(아풀레이우스, 변신, 6권 1:10)
Sic enim, quod a vobis scilicet abest, pleraeque istae prodigiosae mulieres fontem illum sanctissimum corporis, generis humani educatorem, arefacere et extinguere cum periculo quoque aversi corruptique lactis laborant, tamquam pulcritudinis sibi insignia devenustet, quod quidem faciunt eadem vecordia, qua quibusdam commenticiis fraudibus nituntur ut fetus quoque ipsi, in corpore suo concepti, aboriantur, ne aequor illud ventris inrugetur ac de gravitate oneris et labore partus fatiscat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 9:1)
Quatenus ad animi passiones et studia, devita invidiam, metus anxios, iram intus cohibitam, subtiles et nodosas disquisitiones, gaudia et exhilarationes immodicas, tristitiam alte pressam et non communicatam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXX. DE REGIMINE VALETUDINIS 1:14)
Sed Tiberius, vim principatus sibi firmans, imaginem antiquitatis senatui praebebat postulata provinciarum ad disquisitionem patrum mittendo.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 60장1)
ille nisi lacesseretur modestiae retinens non modo rettudit collegam sed ut noxium coniurationis ad disquisitionem trahebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 11장3)
Primo praeturae die Quintum Catulum de refectione Capitoli ad disquisitionem populi uocauit rogatione promulgata, qua curationem eam in alium transferebat;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 15장 1:1)
huius filius praetor C. Caesarem abeuntem consulatu, quem aduersus auspicia legesque gessisse existimabatur, ad disquisitionem senatus uocauit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 2:2)
verum ubi vementi magis est commota metu mens, consentire animam totam per membra videmus sudoresque ita palloremque existere toto corpore et infringi linguam vocemque aboriri, caligare oculos, sonere auris, succidere artus, denique concidere ex animi terrore videmus saepe homines;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:8)
& Lectorem in hujusmodi perplexis disquisitionibus diutius detenere nolo.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. IV. De Corporum circulari Motu in Mediis resistentibus. 30:2)
nec tamen ab dictatore comitia sunt habita, quia vitione creatus esset in disquisitionem venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 333:3)
sed non quid ego fecerim in disquisitionem venit - nam quidquid in hostibus feci ius belli defendit - sed quid isti pati debuerint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 438:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION