라틴어 문장 검색

Cum nobis donet consensus robur adultum, Dissensus noster uires exhauriet istas:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:24)
sin uero more uulgari eum isti proprie magum existimant, qui communione loquendi cum deis immortalibus ad omnia quae uelit incredibili quadam ui cantaminum polleat, oppido miror, cur accusare non timuerint quem posse tantum fatentur.
(아풀레이우스, 변명 24:16)
ueteres quidem medici etiam carmina remedia uulnerum norant, ut omnis uetustatis certissimus auctor Homerus docet, qui facit Vlixi de uulnere sanguinem profluentem sisti cantamine.
(아풀레이우스, 변명 38:5)
est enim miser morbo comitiali ita confectus, ut ter an quater die saepe numero sine ullis cantaminibus corruat omniaque membra conflictationibus debilitet, facie ulcerosus, fronte et occipitio conquassatus, oculis hebes, naribus hiulcus, pedibus caducus.
(아풀레이우스, 변명 41:7)
quae enim relinquitur uis cantaminibus et ueneficiis, si fatum rei cuiusque ueluti uiolentissimus torrens neque retineri potest neque impelli?
(아풀레이우스, 변명 82:6)
hoc quidem multis cantaminibus difficile impetraui.
(아풀레이우스, 변명 100:12)
"Tunc diris cantaminibus somno custodes obruunt:"
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:9)
De myope quoque, qui luscitiosus Latine appellatur, dissensum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 12:1)
esse dissensumque an praefectus Latinarum causa creatus ins senatus convocandi consulendique habeat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VIII 1:1)
dissensus acerbus et gravior consensus erat.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:196)
pars maxima bellum indicit superis, pars Ditis iura veretur, dissensuque alitur rumor:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:32)
eadem sed causa tropaei civilis dissensus erat.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:169)
cuius fulta fide mediis dissensibus aulae intemeratorum stabat reverentia fratrum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:38)
dissensu vario alii enim Turni dicta, alii Drancis probabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4551)
et quodcumque fovent studii privata voluntas ac iam rara tenet, sed publica vota reclamant dissensu celebri trepidum damnantia murmur, si consulta patrum subsistere conscriptorum non aliter licitum prisco sub tempore, quam si ter centum sensisse senes legerentur in unum, servemus leges patrias:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권180)

SEARCH

MENU NAVIGATION