라틴어 문장 검색

Cum nobis donet consensus robur adultum, Dissensus noster uires exhauriet istas:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:24)
Saepe etiam solitudines captamus, ne cujus sermo nostris auribus insusurret, et quasi semita quaedam inhaerentem cogitationi animam abducat a vero, atque ab intentione deflectat.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 3장 5:12)
Quapropter, domine venerabilis et in Christi caritate suscipiende sancte frater, quamvis optime facias cum de hac re scribis ad fratres, apud quos se illi de tua solent efferre amicitia, tamen haec cura maior tibi restat, ut non solum salubri severitate plectantur, qui errorem illum Christiano infestissimum nomini audent garrire liberius, sed etiam hi diligentissime caveantur vigilantia pastorali propter infirmiores et simpliciores dominicas oves, qui eum pressius quidem atque timidius, sed tamen insusurrare non cessant, penetrantes domos, sicut ait apostolus, et cetera quae sequuntur, exercitata impietate facientes.
(아우구스티누스, 편지들, 43. (A. D. 418 Epist. CXCI) Domino Venerabile et In Christi Caritate Suscipiendo Sancto Fratri et Conpresbytero Sixto Augustinus In Domino salutem 2:1)
De myope quoque, qui luscitiosus Latine appellatur, dissensum est;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 12:1)
esse dissensumque an praefectus Latinarum causa creatus ins senatus convocandi consulendique habeat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, VIII 1:1)
Est et aliud genus clientum prorus periculosum, qui nil aliud quam speculatores sunt, et secreta familiae rimantur ac rursus aliorum auribus insusurrant.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:9)
dissensus acerbus et gravior consensus erat.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:196)
pars maxima bellum indicit superis, pars Ditis iura veretur, dissensuque alitur rumor:
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:32)
eadem sed causa tropaei civilis dissensus erat.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:169)
cuius fulta fide mediis dissensibus aulae intemeratorum stabat reverentia fratrum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:38)
et noctibus quidem plenam fulgentemque lunam inuitabat assidue in amplexus atque concubitum, interdiu uero cum Capitolino Ioue secreto fabulabatur, modo insusurrans ac praebens in uicem aurem, modo clarius nec sine iurgiis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 22장 4:1)
Nolo de ancillulis suis aliquam plus diligat, cuius crebro auribus insusurret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:12)
Post epulum igitur inops ac sine ullo apparatu discedens vale dicenti hoc tantum insusurravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 13:3)
Cum Servius ista dissereret, Praetextatus Avienum Eustathio insusurrantem videns:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 1:1)
dissensu vario alii enim Turni dicta, alii Drancis probabant.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 4551)

SEARCH

MENU NAVIGATION