라틴어 문장 검색

iuxta hunc ritum. Aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae, lavabunt vestimenta sua et mundabunt se.
그들을 정결하게 할 때에 이렇게 하여라. 그들에게 속죄의 물을 뿌린 다음, 온몸을 면도칼로 밀고 옷을 빨아 입게 하여라. 그러면 그들이 정결하게 된다. (불가타 성경, 민수기, 8장7)
Si quis hoc ritu non fuerit expiatus, peribit anima illius de medio ecclesiae, quia sanctuarium Domini polluit et non est aqua lustrationis aspersus; immundus est.
부정하게 된 사람이 자신을 정화하지 않으면, 그는 공동체에서 잘려 나가야 한다. 그가 주님의 성소를 부정하게 만들었기 때문이다. 정화의 물을 자기 몸에 뿌리지 않아, 그는 부정하다. (불가타 성경, 민수기, 19장20)
Dissipatione dissipabitur terra et direptione praedabitur: Dominus enim locutus est verbum hoc.
땅은 온통 파괴되고 모조리 약탈당하리라. 주님께서 이렇게 말씀하셨다. (불가타 성경, 이사야서, 24장3)
Posuerunt eam in dissipationem; lugetque coram me desolata, vastata est omnis terra, quia nullus est qui recogitet corde ".
그들이 내 몫을 폐허로 만들자 폐허가 된 그곳이 나를 향해 통곡한다. 온 땅이 폐허가 되었는데도 그 일을 마음에 두는 사람이 아무도 없다. (불가타 성경, 예레미야서, 12장11)
Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me usque ad dissipationem, nec habui quidquam virium.
나 혼자 남아서 그 큰 환상을 보았다. 나는 힘이 빠지고 얼굴은 사색이 되었다. 힘이 하나도 없었다. (불가타 성경, 다니엘서, 10장8)
Alios autem emisit cum interioribus mandatis et clariore consiliorum suorum participatione, qui in rebus quas interruptionem et dissipationem incoeptorum Perkini struebat operam navarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 7:33)
Hoc loco certum habeo quosdam, cum solemnis festorum percensuerim, desideraturos lustrationum ceterorumque sacrificiorum, quae pro frugibus fiunt, morem priscis usurpatum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 21장 5:3)
ac de duobus priorem Ianuarium nuncupavit primumque anni esse voluit, tamquam bicipitis dei mensem respicientem dicavit Februo deo, qui lustrationum potens creditur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIII. 3:1)
aut quia hoc ratio exigit lustrationis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2293)
nam lustratio a circumlatione dicta est vel taedae vel sulphuris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2297)
nam et Proetidas ipse purgavit lustrationibus, quas invenerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5508)
dum individuorum corporum concretionem fugit ne interitus et dissipatio consequatur, negat esse corpus deorum sed tamquam corpus, nec sanguinem sed tamquam sanguinem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 71:2)
huius hanc lustrationem eiusdem incensa radiis menstruo spatio luna complet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 87:3)
Est etiam gradatio quaedam et conversio et verborum concinna transgressio et contrarium et dissolutum et declinatio et reprehensio et exclamatio et imminutio et quod in multis casibus ponitur et quod de singulis rebus propositis ductum refertur ad singula et ad propositum subiecta ratio et item in distributis supposita ratio et permissio et rursum alia dubitatio et improvisum quiddam et dinumeratio et alia correctio et dissipatio et continuatum et interruptum et imago et sibi ipsi responsio et immutatio et diiunctio et ordo et relatio et digressio et circumscriptio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 207:1)
Nec vero ulla res magis labefactatam diu et Carthaginem et Corinthum pervertit aliquando quam hic error ac dissipatio civium, quod mercandi cupiditate et navigandi et agrorum et armorum cultum reliquerant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION