라틴어 문장 검색

Equus admissarius, sic et amicus subsannator: sub omni suprasedente hinnit.
조롱하는 친구는 종마와 같다. 누가 올라타든 히힝거린다. (불가타 성경, 집회서, 33장6)
Hi levabunt vocem suam, laudabunt maiestatem Domini, hinnient de mari.
그들은 소리 높여 주님의 위엄에 환호하고 바다에서부터 환성을 올린다. (불가타 성경, 이사야서, 24장14)
Equi impinguati et admissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
그들은 욕정이 가득한 살진 수말이 되어 저마다 제 이웃의 아내를 향해 힝힝거린다. (불가타 성경, 예레미야서, 5장8)
Quia haec dicit Dominus: Exsultate in laetitia propter Iacob et hinnite capiti gentium; personate, canite et dicite: "Salva, Domine, populum tuum, reliquias Israel".
주님께서 이렇게 말씀하신다. “야곱에게 기쁨으로 환호하고 민족들의 으뜸에게 환성을 올려라. 이렇게 외치며 찬양하여라. ‘주님, 당신 백성과 이스라엘의 남은 자들을 구원하소서!’ (불가타 성경, 예레미야서, 31장7)
Dum exsultatis et magna loquimini diripientes hereditatem meam dum effusi estis sicut vituli super herbam et hinnitis sicut equi fortes,
나의 소유를 빼앗은 자들아 너희가 참으로 즐거워하고 기뻐 뛰지만, 초원의 송아지처럼 뛰어다니고 힘센 말처럼 소리를 지르지만, (불가타 성경, 예레미야서, 50장11)
Ut autem in verbis Domini sententiae veritas teneatur, nec quidquam a ratione dissonum videatur, tale est quod dicitur:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:14)
Tam vario disjuncta situ, tot dissona linguis.
(JOSEPHUS ADDISON, PAX GULIELMI AUSPICIIS EUROPAE REDDITA 7:1)
Ni stabili nexu, concordi federe, pace Perpetua uicibusque meis elementa ligassem, Intestinus adhuc strepitus primordia rerum Dissona concuteret germanaque bella mouerent;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:10)
Cum sint diuersi merito meritique resultet Splendor inequalis, lux dispar, gaudia cunctis Equa manent risusque pares, ubi dissona merces.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 22:5)
Hic Abraham, nostre fidei pater, exuit actus Patris, dum summo Patri parere libenti Contendens animo, nato pater esse recusat, In quo discordes Natura Fidesque duellum Exercent unamque trahunt in dissona mentem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:10)
Ergo suam solers matrona recurrit ad artem Et presigne, decens, rutilans, immitabile, tersum, Grandi diffusum spacio scriptumque figuris Presentat Fronesi speculum, quo cuncta resultant Que locus empireus in se capit, omnia lucent, Que mundus celestis habet, sed dissona rerum Paret in hiis facies.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:13)
Hiis edocta uiam maturius arripit, eius Informat regina gradum gressumque sigillat Incessu proprio, ne locus abditus, anceps Callis, distortus limes, uia dissona gressus Virginis impediat, comitem sibi destinat illam, Que Fronesi mentem proscriptam reddidit, eius Resiituens uisum, cui cessit abusio morbi, Quam uia nulla latet, nullus locus abditur illi, Non delirus obest limes, non semita fallit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:2)
Hiis comitata uie Fronesis securius instat Ancipitesque uias transit, loca dissona, calles Ignotos;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:3)
parentem In uoto sequitur patri non dissona proles.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 12:2)
Postquam materiem Nature dextra beauit Vultibus humanis, animam Concordia carni Federat et stabili connectit dissona nexu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION