라틴어 문장 검색

" Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor? Qui arguit Deum, debet respondere ad ea ".
불평꾼이 전능하신 분과 논쟁하려는가? 하느님을 비난하는 자는 응답하여라. 욥의 첫째 답변 (불가타 성경, 욥기, 40장2)
non de caritate illius dissensio nascitur, sed tamen caritatem reprehensoris sui exercet et probat, quia non ei rependitur odium, sed dilectio, quae cogit reprehendere, inperturbata perdurat, etiam cum ille qui reprehensus est, odit.
(아우구스티누스, 편지들, 48. (A. D. 423 Epist. CCX) Dilectissimae et Sanctissimae Matri Felicitati et Fratri Rustico et Sororibus Quae Vobiscum Sunt Augustinus et Qui Mecum Sunt In Domino salutem 2:10)
Haec illi malivoli reprehensores dicunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XV 7:1)
Aderat, cum ille hoc dicit, reprehensor audaculus verborum, qui perpauca eademque a volgo protrita legerat habebatque nonnullas disciplinae grammaticae inauditiunculas, partim rudes inchoatasque, partim non probas, easque quasi pulverem ob oculos, cum adortus quemque fuerat, adspergebat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 5:1)
ne prouincialibus quidem matrimoniis abstinuisse uel hoc disticho apparet iactato aeque a militibus per Gallicum triumphum:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 51장 1:1)
et satis uisum, ne poena acrior mimum omnem diuulgaret, qui tamen sic quoque hoc disticho enotuit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 3장 2:2)
Si tua nec Thai+s nec lusca est, Quinte, puella, Cur in te factum distichon esse putas?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XI1)
primum ab hoc distichon factum est in Ballistam latronem Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline pr12)
Restat unum genus reprehensorum, quibus Academiae ratio non probatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 10:1)
quas omnes descriptiones vir ille praeiudicatissimus non distichorum aut tetrastichorum stringit angustiis, sed potius, ut lyricus Flaccus in artis poeticae volumine praecipit, multis isdemque purpureis locorum communium pannis semel inchoatas materias decenter extendit, haec me ad defensionis exemplum posuisse sufficiat, ne haec ipsa longitudinis deprecatio longa videatur, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem116)
ut mihi non figuratius Constantini domum vitamque videatur vel pupugisse versu gemello consul Ablabius 2 vel momordisse disticho tali clam Palatinis foribus appenso:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Secundino suo salutem 2:2)
praeterea quod ad epigrammata spectat, non copia sed acumine placens, quae nec brevius disticho neque longius tetrasticho finiebantur, eademque cum non pauca piperata, mellea multa conspiceres, omnia tamen salsa cernebas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 7:1)
Nec non habentur pro recurrentibus, qui pedum lege servata etsi non per singulos apices, per singula tamen verba replicantur, ut est unum distichon meum (qualia reor equidem legi multa multorum), quod de rivulo lusi, qui repentino procellarum pastus illapsu publicumque aggerem confragoso diluvio supergressus subdita viae culta inundaverat, quamquam depositurus insanam mox abundantiam, quippe quam pluviis appendicibus intumescentem nil superna venae perennis pondera inflarent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Burgundioni suo salutem. 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION