라틴어 문장 검색

Quod ne de gentili tantum litteratura proferre videamur, divinorum voluminum sacramenta cognosce.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:1)
Nam qui peccatum suum ad quamdam referunt, ut gentiles asserunt, decreti aut operis sui necessitatem, divina arguere videntur, quasi ipsorum vis causa peccati sit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 2:11)
Si autem sic laici gentilesque vixerint nulla scilicet professione religionis astricti, quid te clericum atque canonicum facere oportet, ne divinis officiis turpes preferas voluptates, ne te precipitem hec Caribdis absorbeat, ne obcenitatibus istis te impudenter atque irrevocabiliter immergas?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:21)
Nunc autem ad nostrae fidei assertionem adversus universos Christianae fidei derisores, tam Judaeos scilicet quam gentiles, ex scriptis eorum testimonia inducere libet, quibus hanc Trinitatis distinctionem omnibus annuntiatam esse intelligant, quam quidem divina inspiratio et per prophetas Judaeis, et per philosophos gentibus dignata est revelare, ut utrumque populum ad cultum unius Dei ipsa summi boni perfectio agnita invitaret, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, et facilius haec fides Trinitatis tempore gratiae susciperetur ab utroque populo, cum eam a doctoribus quoque antiquis viderent esse traditam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 19:6)
nec incantator, nec qui pythones consulat nec divinos, aut quaerat a mortuis veritatem;
그리고 주문을 외우는 자와 혼령이나 혼백을 불러 물어보는 자와 죽은 자들에게 문의하는 자가 있어서는 안 된다. (불가타 성경, 신명기, 18장11)
Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt; tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es.
너희가 쫓아낼 저 민족들은 복술가들이나 점쟁이들의 말을 듣지만, 너희에게는 주 너희 하느님께서 그것을 허락하지 않으셨다.” (불가타 성경, 신명기, 18장14)
et vocaverunt Philisthim sacerdotes et divinos dicentes: " Quid faciemus de arca Domini? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum ". Qui dixerunt:
필리스티아인들은 사제들과 점쟁이들을 불러 놓고 물었다. “주님의 궤를 어떻게 하면 좋겠습니까? 우리가 어떻게 그 궤를 제자리로 돌려보낼 수 있는지 알려 주십시오.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 6장2)
Mutavit ergo habitum suum vestitusque est aliis vestimentis et abiit ipse et duo viri cum eo; veneruntque ad mulierem nocte, et ait: " Divina mihi in pythone et suscita mihi, quem dixero tibi ".
사울은 자신을 알아보지 못하게 옷을 갈아입고는, 부하 둘을 데리고 밤에 그 여자에게 가서, "나를 위해 혼백을 불러 점을 쳐 주고, 내가 말하는 망령을 불러 올려 주시오." 하고 청하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 28장8)
Dixitque ei rex: " Noli timere. Quid vidisti? ". Et ait mulier ad Saul: " Hominem divinum vidi ascendentem de terra ".
임금이 말하였다. “두려워하지 마라. 무엇이 보이느냐?” 그 여자가 사울에게 대답하였다. “땅에서 신령이 올라오는 것이 보입니다.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 28장13)
PSALMUS. Asaph Deus stetit in concilio divino in medio deorum iudicat.
[시편. 아삽] 하느님께서 신들의 모임에서 일어서시어 그 신들 가운데에서 심판하신다. (불가타 성경, 시편, 82장1)
Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus aemulatio; lampades eius lampades ignis atque flammae divinae.
인장처럼 나를 당신의 가슴에, 인장처럼 나를 당신의 팔에 지니셔요. 사랑은 죽음처럼 강하고 정열은 저승처럼 억센 것. 그 열기는 불의 열기 더할 나위 없이 격렬한 불길이랍니다. (불가타 성경, 아가, 8장6)
effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi.
그러자 온 백성이 서둘러 다 함께 얼굴을 땅에 대고 엎드려 전능하시고 지극히 높으신 하느님이신 그들의 주님께 경배하였다. (불가타 성경, 집회서, 50장17)
Et cum dixerint ad vos: " Quaerite a pythonibus et a divinis, qui susurrant et murmurant; numquid non populus a deo suo requiret, pro vivis a mortuis? ".
사람들이 너희에게 말한다. “속살거리며 중얼대는 영매들과 점쟁이들에게 물어보아라. 백성마다 자기네 신들에게 물어보고, 산 자들에 대하여 죽은 자들에게 물어보아야 하지 않느냐?” (불가타 성경, 이사야서, 8장19)
Et dirumpetur spiritus Aegypti in visceribus eius, et consilium eius confundam; et interrogabunt simulacra et divinos et pythones et hariolos.
이집트 안에서 사람들은 혼이 빠지고 나는 그들의 계획을 무산시켜 버리리라. 그러면 그들은 우상들과 혼령들 영매들과 점쟁이들에게 물어보리라. (불가타 성경, 이사야서, 19장3)
Qui irrita facio signa divinorum et hariolos stultos reddo; compello sapientes retrorsum et scientiam eorum vanam facio;
나는 수다쟁이들의 표징을 부수어 버리고 점쟁이들을 바보로 만든다. 나는 현자들을 물리치고 그들의 지식을 어리석은 것으로 만든다. (불가타 성경, 이사야서, 44장25)

SEARCH

MENU NAVIGATION