라틴어 문장 검색

si autem somnium et coniecturam eius narraveritis, praemia et dona et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi ".
그러나 너희가 꿈과 그 뜻을 밝혀 주면, 내가 선물과 상을 내리고 큰 명예를 누리게 해 주겠다. 그러니 그 꿈과 그 뜻을 밝혀 보아라.” (불가타 성경, 다니엘서, 2장6)
quam conveniens esse, propter Q. Fabium civitatem in laetitia victoria supplicationibus ac gratulationibus esse, eum propter quem deum delubra pateant, arae sacrificiis fument, honore donis cumulentur, nudatum virgis lacerari in conspectu populi Romani, intuentem Capitolium atque arcem deosque ab se duobus proeliis haud frustra advocatos!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 478:1)
his laetus donis honoribusque dimissus domum, implevit popularis laudibus meritis Scipionis:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 713:1)
Reymundus gratiosus et dilectus factus imperatori, diebus quindecim Constantinopoli moram fecit, plurimum honoris et doni ab imperatore consecutus, sub fide et sacramento homo illius factus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 40:8)
Nam nec gratuita servitute, sed donis rependitur honor.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 10:2)
ita omnes ei honores habiti donaque quam amplissima data cum sella curuli atque eburneo scipione.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 155:2)
quondam a praetore Aegypti missus ad Philippum donisque et omni honore cultus exilium patria sede mutaverat, secutus deinde in Asiam Alexandrum inter fideles socios habebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 7장 13:2)
12. Illud quoque preterire silentio simpliciter inardescens non sinit affectus, quod in hac donatione plus dono quam domino honoris et fame conferri videri potest;
(단테 알리기에리, Epistolae 94:1)
tu mihi narrasti, cum multis lucibus ante fuderit assiduas nubilus Auster aquas, numine caelesti solem fulsisse serenum, cum populi vultu conveniente die, atque ita victorem cum magnae vocis honore bellica laudatis dona dedisse viris, claraque sumpturum pictas insignia vestes tura prius sanctis inposuisse focis, iustitiamque sui caste placasse parentis, illo quae templum pectore semper habet, quaque ierit felix adiectum plausibus omen, saxaque roratis erubuisse rosis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 114)
Palam, quae consequi gloriosum, ut militaria dona, ut honores et quidquid aliud notitia pulchrius fit;
(세네카, 행복론, Liber II 33:2)
Ille deae donis et tanto laetus honore Inpleri nequit, atque oculos per singula volvit, Miraturque, interque manus et brachia versat.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VIII. 11:3)
Ille, deae donis et tanto laetus honore, expleri nequit atque oculos per singula volvit miraturque interque manus et bracchia versat terribilem cristis galeam flammasque vomentem fatiferumque ensem, loricam ex aere rigentem sanguineam ingentem, qualis cum caerula nubes solis inardescit radiis longeque refulget;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 25:5)
seu fraude petivit seu quis honore meos, sua reddita dona deumque
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Quintus. 531:1)
Tunc in reges populosque merentes Sparsus honos, pelagique potens Phoebeia donis Exornata Rhodos, gelidique inculta iuventus Taygeti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 1:30)
Nec minus Andromache digressu maesta supremo fert picturatas auri subtemine vestes et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore), textilibusque onerat donis, ac talia fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 20:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION