라틴어 문장 검색

conclusio autem rationis ea probanda est, in qua ex rebus non dubiis id quod dubitatur efficitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 152:4)
Conclusio autem rationis ea probanda est, in qua ex rebus non dubiis id, quod dubitatur, efficitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 152:4)
Illud quosdam dubios iudici sui habet - ego non dubito contra sententiam ferre - :
(세네카, Suasoriae, chapter 1 16:8)
Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem ulcisci fratrem fraternaque fata timentem haud patitur dubitare diu calidumque priori caede recalfecit consorti sanguine telum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 45:2)
atque claros nomine sapientiae viros, nemo dubitaverit, studiosos musices fuisse, cum Pythagoras atque eum secuti acceptam sine dubio antiquitus opinionem vulgaverint, mundum ipsum ratione esse compositum, quam postea sit lyra imitata, nec illa modo contenti dissimilium concordia, quam vocant ἁρμονίαν, sonum quoque iis motibus dederint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 343:1)
Hic sine dubio cultior comitatiorque quam M. Cato videretur, hic, qui inter illos apparatus delicatos cum maxime dubitat, utrum se ad gladium locet an ad cultrum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 9:3)
spemque dedit dubiae menti dubitativa enim fuerat Didonis oratio dicendo 'si non pertaesum thalami taedaeque fuisset'. ergo iam non ambiget de quo dubitabat, sed sine respectu pudoris palam aget.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 551)
omnino res huius modi mihi videtur esse ut sine cuiusquam gratia Plancus ipse pro ingenio et prudentia sua non sit dubitaturus quin decretum consulum quorum et lege et senatus consulto cognitio et iudicium fuit conservet, praesertim cum hoc genere cognitionum labefactato acta Caesaris in dubium ventura videantur, quae non modo quorum interest sed etiam ii qui illa non probant oti causa confirmari velint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16C 5:2)
Sin autem, quod dicitis, non feceritis, nulli dubium est quin peccetis in Dominum; et scitote quoniam peccatum vestrum apprehendet vos.
그러나 너희가 이렇게 하지 않으면, 너희는 주님께 죄를 짓는 것이다. 그러면 너희가 이 죄에서 벗어나지 못한다는 사실을 알아 두어라. (불가타 성경, 민수기, 32장23)
Cumque ingressi essent, vidit Eliab et ait: " Absque dubio coram Domino est christus eius! ".
그들이 왔을 때 사무엘은 엘리압을 보고, ‘주님의 기름부음받은이가 바로 주님 앞에 서 있구나.’ 하고 생각하였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 16장6)
Et ait David ad Abiathar: " Sciebam in die illa quod, cum ibi esset Doeg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Saul; ego sum reus omnium animarum domus patris tui.
다윗이 에브야타르에게 말하였다. “그 에돔 사람 도엑이 그날 거기에 있었는데, 그가 틀림없이 사울에게 보고하리라 짐작하였소. 당신 아버지 집안이 모두 목숨을 잃은 것은 바로 내 탓으로 돌려야 하오. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 22장22)
Et consuluit David Dominum dicens: " Persequar latrunculos hos et comprehendam eos an non? ". Dixitque ei: " Persequere; absque dubio enim comprehendes eos et excuties praedam ".
다윗이 주님께 여쭈어 보았다. “이 강도떼를 쫓아가면 따라잡을 수 있겠습니까?” 주님께서 그에게 응답하셨다. “쫓아가거라. 반드시 따라잡을 뿐만 아니라 모든 것을 되찾을 수 있다.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 30장8)
et videntes eum adoraverunt; quidam autem dubitaverunt.
그들은 예수님을 뵙고 엎드려 경배하였다. 그러나 더러는 의심하였다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 28장17)
surge itaque et descende et vade cum eis nihil dubitans, quia ego misi illos ".
그러니 일어나 내려가서 주저하지 말고 그들과 함께 가거라. 내가 그들을 보냈다.” (불가타 성경, 사도행전, 10장20)
omnia enim subiecit sub pedibus eius. Cum autem dicat: "Omnia subiecta sunt", sine dubio praeter eum, qui subiecit ei omnia.
사실 “하느님께서는 모든 것을 그의 발아래 굴복시키셨습니다.” 그런데 모든 것이 굴복되었다고 말할 때, 모든 것을 그에게 굴복시키신 분이 제외된다는 것은 명백합니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 15장27)

SEARCH

MENU NAVIGATION