라틴어 문장 검색

Sed et classis Hiram, quae portabat aurum de Ophir, attulit ex Ophir ligna thyina multa nimis et gemmas pretiosas.
오피르에서 금을 실어 오던 히람의 상선대도, 거기에서 굉장히 많은 자단나무와 보석을 실어 왔다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 10장11)
Sed et servi Hiram cum servis Salomonis attulerunt aurum de Ophir et ligna thyina et gemmas pretiosissimas;
오피르에서 금을 실어 오던 히람의 종들과 솔로몬의 종들도 자단나무와 보석을 실어 왔다. (불가타 성경, 역대기 하권, 9장10)
et fecit rex de lignis thyinis gradus in domo Domini et in domo regia, citharas quoque et psalteria cantoribus. Numquam visa sunt in terra Iudae ligna talia.
임금은 이 자단나무로 주님의 집과 왕궁의 층계를 만들고, 노래하는 이들이 쓸 비파와 수금도 만들었다. 그와 같은 자단 목재는 일찍이 유다 땅에서 본 적이 없었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 9장11)
mercem auri et argenti et lapidis pretiosi et margaritarum, et byssi et purpurae et serici et cocci, et omne lignum thyinum et omnia vasa eboris et omnia vasa de ligno pretiosissimo et aeramento et ferro et marmore,
그 상품은 금, 은, 보석, 진주, 고운 아마포, 자주색 옷감, 비단, 진홍색 옷감, 온갖 향나무, 온갖 상아 공예품, 그리고 매우 값진 나무와 구리와 쇠와 대리석으로 만든 물품, (불가타 성경, 요한 묵시록, 18장12)
Fecitque rex de lignis thyinis fulcra domus Domini et domus regiae et citharas lyrasque cantoribus. Non sunt allata huiuscemodi ligna thyina neque visa usque in praesentem diem.
임금은 이 자단나무로 주님의 집과 왕궁의 난간을 만들고, 노래하는 이들이 쓸 비파와 수금도 만들었다. 이와 같은 자단나무는 오늘날까지 들어온 적도 없고 본 적도 없다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 10장12)
Duodequadraginta Dionysius tyrannus annos fuit opulentissumae et beatissumae civitatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 82:7)
Atque eundem primum ludos maximos, qui Romani dicti sunt, fecisse accepimus aedemque in Capitolio Iovi optimo maximo bello Sabino in ipsa pugna vovisse faciendam mortuumque esse, cum duodequadraginta regnavisset annos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 56:5)
Duodequadraginta annos tyrannus Syracusanorum fuit Dionysius, cum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 57:1)
Romanus multis milibus Etruscorum caesis, duodequadraginta signis militaribus captis, castris etiam hostium cum praeda ingenti potitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 505:2)
capta et signa duodequadraginta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 194:3)
M. Valerius Laevinus propraetor missus circa Vibonem duodequadraginta navibus ab Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 27:1)
terra dies duodequadraginta movit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 480:2)
duodequadraginta quinqueremes ex navalibus deductae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 283:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION