라틴어 문장 검색

tarde crescentis olivae res enim diu duratura tardius crescit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 31)
Omni tempore separationis suae novacula non transibit per caput eius usque ad completum tempus, quo Domino consecratur; sanctus erit crescente caesarie capitis eius.
서원한 봉헌 기간 내내 그는 머리에 면도칼을 대서는 안 된다. 주님에게 자신을 봉헌한 기간이 다 찰 때까지 그는 거룩한 사람이 되어야 한다. 그래서 머리털이 길게 자라도록 내버려 두어야 한다. (불가타 성경, 민수기, 6장5)
et instruxerunt aciem contra Israel. Crescente autem certamine, terga vertit Israel Philisthaeis; et caesi sunt in illo certamine passim per agros quasi quattuor milia virorum.
필리스티아인들은 전열을 갖추고 이스라엘에게 맞섰다. 싸움이 커지면서 이스라엘은 필리스티아인들에게 패배하였다. 필리스티아인들은 벌판의 전선에서 이스라엘 군사를 사천 명가량이나 죽였다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 4장2)
In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur.
물이 돌처럼 단단해지고 심연의 표면이 얼어붙을 때에 말이다. (불가타 성경, 욥기, 38장30)
Duratur ad filios suos quasi non sint sui; frustra laborans nullo timore anxiatur.
새끼들을 제 것이 아닌 양 거칠게 다루고 제 노고가 허사 됨을 두려워하지도 않으니 (불가타 성경, 욥기, 39장16)
Cor eius induratur tamquam lapis et duratur quasi mola inferior.
심장은 돌처럼 단단하고 연자매 아래짝처럼 튼튼하니 (불가타 성경, 욥기, 41장16)
Filii nostri sicut novellae crescente in iuventute sua filiae nostrae sicut columnae angulares sculptae ut structura templi.
우리 아들들은 어릴 때부터 무성히 자라는 초목 같고 우리 딸들은 궁전 양식으로 다듬어진 모퉁이 기둥 같으리라. (불가타 성경, 시편, 144장12)
In diebus autem illis, crescente numero discipulorum, factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos, eo quod neglegerentur in ministerio cotidiano viduae eorum.
그 무렵 제자들이 점점 늘어나자, 그리스계 유다인들이 히브리계 유다인들에게 불평을 터뜨리게 되었다. 그들의 과부들이 매일 배급을 받을 때에 홀대를 받았기 때문이다. (불가타 성경, 사도행전, 6장1)
non ultra mensuram gloriantes in alienis laboribus, spem autem habentes, crescente fide vestra, in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam,
우리는 한도를 넘어, 남이 수고한 것을 가지고 자랑하지 않습니다. 다만 여러분의 믿음이 자람에 따라, 여러분 가운데에서 우리의 활동 영역이 더욱 커져 가기를 바랄 뿐입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 10장15)
nam amorem ante caecitatem hominis acquisitum non nego in caeco posse durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 2:4)
Petitum itaque largiri debes amorem, ut benefaciendi causa mihi a te videatur indulta et per te valeam bonis moribus informari et stabili semper in firmitate durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:7)
ergo et meam sententiam in sua videbis firmitate durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:19)
Nam quod ultra cuiusque noscitur pervenire naturam, modica solet aura dissolvi et brevi momento durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:16)
sed, quia istud ultra ipsarum noscitur pervenire naturam, fertur quod in eis nisi usque ad annum ab earum computandum nativitate haec non possit durare ferocitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:18)
mihi tamen consilium nulla potest ratione negari, quia iuxta cuiusdam sapientis eloquium quidquid consilii moderatione perficitur, non assuevit poenitudinis rubore perfundi sed perpetua firmitate durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION