라틴어 문장 검색

In similitudinem lapidis aquae durantur, et superficies abyssi constringitur.
물이 돌처럼 단단해지고 심연의 표면이 얼어붙을 때에 말이다. (불가타 성경, 욥기, 38장30)
Duratur ad filios suos quasi non sint sui; frustra laborans nullo timore anxiatur.
새끼들을 제 것이 아닌 양 거칠게 다루고 제 노고가 허사 됨을 두려워하지도 않으니 (불가타 성경, 욥기, 39장16)
Cor eius induratur tamquam lapis et duratur quasi mola inferior.
심장은 돌처럼 단단하고 연자매 아래짝처럼 튼튼하니 (불가타 성경, 욥기, 41장16)
Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
제비는 옷 폭에 던져지지만 결정은 온전히 주님에게서만 온다. (불가타 성경, 잠언, 16장33)
et vineas et arietes temperabit in muros tuos et turres tuas destruet in armatura sua.
파쇄기로 네 성벽을 치고 쇠망치로 네 탑들을 부수리라. (불가타 성경, 에제키엘서, 26장9)
honesta autem nostra nullius egent. Sed Deus temperavit corpus, ei, cui deerat, abundantiorem tribuendo honorem,
그러나 우리의 점잖은 지체들은 그럴 필요가 없습니다. 하느님께서는 모자란 지체에 더 큰 영예를 주시는 방식으로 사람 몸을 짜 맞추셨습니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 12장24)
Si reverentia Dei contempnitur, amor saltem honestatis impudentiam temperet.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:23)
Nam cum scortum, inquit, in rivalis domo esset clausum, atque ille furens domum vellet comburere, cumque Pythagoras stellarum cursus, ut ei mos erat, nocturnus inspiceret, ubi intellexit sono Phrygii modi incitatum multis amicorum admonitionibus a facinoribus noluisse desistere, mutari modum praecepit, atque ita furentis animum adolescentis ad statum mentis pacatissimae temperavit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 43:12)
Siquidem ita columbinae simplicitatis mansuetudine temperavit serpentinae calliditatis astutiam, ut nec antiqui hostis deciperetur simulatione fraudulenta, nec malignorum hominum reciperet contra iustitiam sententias, rem quam nesciebat diligentissime investigans;
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 6:2)
nam amorem ante caecitatem hominis acquisitum non nego in caeco posse durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 5장: 어떤 사람들이 사랑을 할 수 있나 2:4)
Petitum itaque largiri debes amorem, ut benefaciendi causa mihi a te videatur indulta et per te valeam bonis moribus informari et stabili semper in firmitate durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:7)
ergo et meam sententiam in sua videbis firmitate durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:19)
Nam quod ultra cuiusque noscitur pervenire naturam, modica solet aura dissolvi et brevi momento durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:16)
sed, quia istud ultra ipsarum noscitur pervenire naturam, fertur quod in eis nisi usque ad annum ab earum computandum nativitate haec non possit durare ferocitas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 1:18)
mihi tamen consilium nulla potest ratione negari, quia iuxta cuiusdam sapientis eloquium quidquid consilii moderatione perficitur, non assuevit poenitudinis rubore perfundi sed perpetua firmitate durare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION