라틴어 문장 검색

Consentaneum itaque fuerit de deformitate dicere, non ut signo quod quandoque fallit, sed ut caussa quae perraro effectu destituitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLII. [ = English XLIV] DE DEFORMITATE 1:7)
At si quando, quod perrarum est, probis deferantur, quid in eis aliud quam probitas utentium placet?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:4)
sequenti tempore praeterquam in propinqua oppida et, cum longissime, Antio tenus nusquam afuit, idque perraro et paucos dies;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 38장 1:2)
nam perraro praesidere, ceterum accubans, paruis primum foraminibus, deinde toto podio adaperto spectare consueuerat.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 2:3)
Caninius quoque Revilus, qui uno die, ut iam Servius retulit, consul fuit, rostra cum ascendisset, pariter honorem iniit consulatus et eieravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:1)
Nullo nunc in honore est, quod equidem miror, cum sit perrarus inventu.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 5:2)
"Et si qui infirmior malo pressus et victus Christianum se negasset, favebamus ei, quasi eierato nomine iam omnia facta sua illa negatione purgaret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:5)
"eiero," inquit "iniquus est";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:4)
cum esset admurmuratum, "ah," inquit "P. C., non ego mihi illum iniquum eiero, verum omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:5)
at vero ea, quae latet in animis hominum quaeque pars animi mens vocatur, non unam aut facilem ad subigendum frenat et domat, si quando id efficit, quod perraro potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 109:10)
' quippe, qui ne in oppidum quidem nisi perraro veniret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 18장 3:9)
Rc alio codice praeter exemplar ipsum usus esse non videtur), eruditione autem etsi non plane carebat, siquidem in rebus ad rectam verborum scribendorum rationem pertinentibus nonnumquam suo iudicio usus est (qua de re postea), tamen perraro verba tradita suo arbitratu mutavit velut 344, 19. R2 iam ex memoria interpolata hausit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 머리말116)
ais enim gaudere te quod aliquando necessarius tuus videam solem, quem utique perraro bibitor Araricus inspexerim.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Candidiano suo salutem 1:3)
Si omnia propter diabolum instituta et ex diaboli rebus instructa monstravimus (nihil enim non diaboli est quicquid dei non est vel deo displicet),hoc erit pompa diaboli, adversus quem in signaculo fidei eieramus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:3)
Quod autem eieramus, neque facto neque dicto neque visu neque conspectu participare debemus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION