라틴어 문장 검색

sed juxta eorum proprietates ita personaliter ab invicem distinguntur, ut alius sit iste quam ille, non aliud;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:7)
homo est personaliter, non substantialiter diversus, cum hic videlicet non sit ille, licet hic sit penitus hoc quod ille, id est eadem penitus sit substantia quae et ille, non persona.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:8)
Veritum autem, sicut puditum et pigitum, non personaliter per infinitum modum dictum esse, non a vetustioribus tantum videmus, sed a M. quoque Tullio in secundo De Finibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XII 10:1)
Caninius quoque Revilus, qui uno die, ut iam Servius retulit, consul fuit, rostra cum ascendisset, pariter honorem iniit consulatus et eieravit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:1)
"Et si qui infirmior malo pressus et victus Christianum se negasset, favebamus ei, quasi eierato nomine iam omnia facta sua illa negatione purgaret."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 28장 1:5)
"eiero," inquit "iniquus est";
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:4)
cum esset admurmuratum, "ah," inquit "P. C., non ego mihi illum iniquum eiero, verum omnibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 285:5)
Fides responsio est ad Verbum, quod personaliter interrogat, ad « Tu » nempe, a quo nominatim nos vocamur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 15:10)
Fides sua natura postulat ut immediata possessio relinquatur, quam visio praebere videtur, invitatio est quaedam ad lucis fontem obtingendum, dum ipsum Vultus mysterium servatur, qui personaliter ac tempore opportuno se revelare vult.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 21:4)
in aliis conveniendis visus ad veritatem nobis ipsis maiorem vergit. I. I. Rousseau querebatur se Deum personaliter videre non posse:
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 22:7)
« Credimus in » Iesum, cum Eum nostram in vitam personaliter recipimus atque Ei nos tradimus, Ei in amore adhaerentes Eumque in via persequentes (cfr Io 2,11; 6,47;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 27:14)
Si omnia propter diabolum instituta et ex diaboli rebus instructa monstravimus (nihil enim non diaboli est quicquid dei non est vel deo displicet),hoc erit pompa diaboli, adversus quem in signaculo fidei eieramus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:3)
Quod autem eieramus, neque facto neque dicto neque visu neque conspectu participare debemus.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:4)
Ceterum sic nos eieramus et rescindimus signaculum rescindendo testationem eius.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 24장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION