라틴어 문장 검색

Per fenestram prospiciens eiulabat mater Sisarae per cancellos: "Cur moratur regredi currus eius? Quare tardant rotae quadrigarum illius?".
시스라의 어미가 창문으로 내다보며 창살 틈으로 소리쳤네. ‘그의 병거가 왜 이리 더디 오느냐? 병거의 말발굽 소리가 왜 이리 늑장을 부리느냐?’ (불가타 성경, 판관기, 5장28)
et rememoratus sum sermonis prophetae Amos, quem locutus est in Bethel dicens: " Convertentur omnes dies festi vestri in luctum, et omnia cantica vestra in lamentationem ".
그때에 아모스 예언자가 베텔을 두고 한 말씀이 생각났다. “너희의 축제들은 슬픔으로, 너희의 모든 노래는 애가로 바뀌리라.” (불가타 성경, 토빗기, 2장6)
Propter multitudinem oppressorum clamabunt et eiulabunt propter vim brachii tyrannorum,
과중한 억압 때문에 울부짖고 강자들의 폭력 때문에 부르짖으면서도 (불가타 성경, 욥기, 35장9)
Lamentatio David, quam cantavit Domino propter Chus Beniaminitam.
[시까욘. 다윗. 그가 벤야민 사람 쿠스 일로 주님께 부른 노래] (불가타 성경, 시편, 7장1)
effundo in conspectu eius lamentationem meam et tribulationem meam ante ipsum pronuntio.
그분 앞에 내 근심을 쏟아붓고 내 곤경을 그분 앞에 알리네. (불가타 성경, 시편, 142장3)
Fili, in mortuum produc lacrimas et, quasi dira passus, incipe lamentationem et secundum iudicium contege corpus illius et non despicias sepulturam illius.
얘야, 죽은 사람을 위해 눈물을 흘리고 극심한 고통을 겪는 이처럼 애도를 시작하여라. 죽은 사람의 처지에 따라 그 시체를 염하고 그의 장례를 소홀히 치르지 마라. (불가타 성경, 집회서, 38장16)
Quia vox lamentationis audita est de Sion: " Quomodo vastati sumus et confusi vehementer, quia dereliquimus terram, quoniam deiecta sunt tabernacula nostra ".
과연 곡소리가 시온에서 들린다. “어쩌다가 우리가 이렇게 황폐해지고 이처럼 큰 수치를 당하게 되었는가? 우리가 그 땅을 저버렸기 때문이지. 그들이 우리 거처를 짓밟았기 때문이지.” (불가타 성경, 예레미야서, 9장18)
Haec dicit Dominus: " Vox in Rama audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eis, quia non sunt ".
주님께서 이렇게 말씀하신다. “라마에서 소리가 들린다. 비통한 울음소리와 통곡 소리가 들려온다. 라헬이 자식들을 잃고 운다. 자식들이 없으니 위로도 마다한다. (불가타 성경, 예레미야서, 31장15)
Ideo super Moab eiulabo et super Moab universam clamabo, super viros Cirhareseth plorabitur.
그러므로 내가 모압을 두고 통곡하고, 모압 전체를 위해 울부짖으며, 키르 헤레스 사람들을 위해 슬피 울겠다. (불가타 성경, 예레미야서, 48장31)
Et vidi: et ecce manus missa ad me, in qua erat involutus liber; et expandit illum coram me, qui erat scriptus intus et foris, et scriptae erant in eo lamentationes et gemitus et vae.
그래서 내가 바라보니, 손 하나가 나에게 뻗쳐 있는데, 거기에는 두루마리 하나가 놓여 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 2장9)
Et eiulabunt super te voce magna et clamabunt amare; et superiacient pulverem capitibus suis, in cinere volutabuntur.
너 때문에 큰 소리를 지르며 비통하게 울부짖는다. 머리에 흙을 끼얹고 잿더미 속에서 뒹굴며 (불가타 성경, 에제키엘서, 27장30)
Et veniunt ad domum archisynagogi; et videt tumultum et flentes et eiulantes multum,
그들이 회당장의 집에 이르렀다. 예수님께서는 소란한 광경과 사람들이 큰 소리로 울며 탄식하는 것을 보시고, (불가타 성경, 마르코 복음서, 5장38)
Ieremias fecit planctum super Iosiam; et omnes cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant, et quasi lex obtinuit in Israel; ecce scriptum fertur in Lamentationibus.
예레미야도 요시야를 위하여 애가를 지었다. 그래서 요시야를 애도할 때에는 오늘날까지도 노래하는 남녀들이 모두 그 애가를 부른다. 그리고 사람들은 그것을 이스라엘의 규정으로 삼았다. 그 애가는 애가집에 실려 있다. (불가타 성경, 역대기 하권, 35장25)
Mane autem facto, tota ad me civitas congregata, quanta stuperet ammiratione, quanta se affligeret lamentatione, quanto me clamore vexarent, quanto planctu /f.7rd/ perturbarent, difficile, immo impossibile est exprimi.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PLAGA ILLA CORPORIS 1:1)
Illic bubo profanus miseriae psalmodias funere lamentationis percinebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:99)

SEARCH

MENU NAVIGATION