라틴어 문장 검색

Nonne timor tuus est fiducia tua, spes tua est perfectio viarum tuarum?
하느님을 경외하는 것이야말로 자네가 믿는 바 아닌가? 흠 없는 삶이야말로 자네가 바라는 바 아닌가? (불가타 성경, 욥기, 4장6)
Cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornare in perfectionem.
이들은 모두 자기 솜씨를 믿고 저마다 자기 일에 특기를 지니고 있다. (불가타 성경, 집회서, 38장31)
Dixit autem ad eum Dominus: " Vade, quoniam vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israel;
주님께서 그에게 이르셨다. “가거라. 그는 다른 민족들과 임금들과 이스라엘 자손들에게 내 이름을 알리도록 내가 선택한 그릇이다. (불가타 성경, 사도행전, 9장15)
cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret,
두 아들이 태어나기도 전에, 그들이 선이나 악을 행하기도 전에, 하느님께서는 당신 선택의 뜻을 지속시키시려고, (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 9장11)
Sic ergo et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt.
이와 같이 지금 이 시대에도 은총으로 선택된 남은 자들이 있습니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 11장5)
Quid ergo? Quod quaerit Israel, hoc non est consecutus, electio autem consecuta est; ceteri vero excaecati sunt,
그러면 어떻게 됩니까? 이스라엘 백성은 자기들이 찾던 것을 얻지 못하고, 선택된 이들만 그것을 얻었습니다. 나머지 사람들은 마음이 완고해졌습니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 11장7)
Secundum evangelium quidem inimici propter vos, secundum electionem autem carissimi propter patres;
그들은 복음의 관점에서 보면 여러분이 잘되라고 하느님의 원수가 되었지만, 선택의 관점에서 보면 조상들 덕분에 여전히 하느님께 사랑을 받는 이들입니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 11장28)
super omnia autem haec: caritatem, quod est vinculum perfectionis.
이 모든 것 위에 사랑을 입으십시오. 사랑은 완전하게 묶어 주는 끈입니다. (불가타 성경, 콜로새 신자들에게 보낸 서간, 3장14)
scientes, fratres, dilecti a Deo, electionem vestram,
하느님께 사랑받는 형제 여러분, 우리는 여러분이 선택되었음을 압니다. (불가타 성경, 테살로니카 신자들에게 보낸 첫째 서간, 1장4)
Quapropter praetermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur, non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum,
그러므로 그리스도에 관한 초보적인 교리를 놓아두고 성숙한 경지로 나아갑시다. 다시 기초를 닦을 필요는 없습니다. 그 기초는 곧 죽음의 행실에서 돌아서는 회개와 하느님에 대한 믿음, (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 6장1)
Quapropter, fratres, magis satagite, ut firmam vestram vocationem et electionem faciatis. Haec enim facientes non offendetis aliquando;
그러므로 형제 여러분, 여러분이 받은 소명과 선택이 굳건해지도록 애쓰십시오. 그렇게 하면 여러분은 결코 넘어지지 않을 것입니다. (불가타 성경, 베드로의 둘째 서간, 1장10)
Ad quam me concors fratrum electio cum assensu principis terre vocavit, atque hoc ab abbate nostro et fratribus facile impetravit;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 1:3)
" Ego hanc perfectionem mihi nec nunc arrogo cum sim senex, quanto minus cum juvenis coepi scribere?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 2:37)
Videtur autem nobis suprapositis trium personarum nominibus summi boni perfectio diligenter esse descripta, ut cum videlicet praedicatur Deus esse Pater et Filius et Spiritus sanctus, eum summum bonum atque in omnibus perfectum hac distinctione Trinitatis intelligamus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 8:3)
Nec solum haec Trinitatis distinctio ad summi boni perfectionem, ut dictum est, describendam convenit, verum etiam ad persuadendum hominibus divini cultus religionem plurimum proficit, ut ob hoc praecipue ipsa Dei sapientia incarnata in praedicatione sua eam rectissime decrevisset assumere.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 10:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION