라틴어 문장 검색

Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum;
사십 일이 지난 뒤에 노아는 자기가 만든 방주의 창을 열고 (불가타 성경, 창세기, 8장6)
et ibi de torrente bibes; corvisque praecepi, ut pascant te ibi ".
물은 그 시내에서 마셔라. 그리고 내가 까마귀들에게 명령하여 거기에서 너에게 먹을 것을 주도록 하겠다.” (불가타 성경, 열왕기 상권, 17장4)
Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane, similiter panem et carnes vesperi; et bibebat de torrente.
까마귀들이 그에게 아침에도 빵과 고기를 날라 왔고, 저녁에도 빵과 고기를 날라 왔다. 그리고 그는 시내에서 물을 마셨다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 17장6)
Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli eius clamant ad Deum vagantes, eo quod non habeant cibos?
누가 까마귀에게 먹이를 장만해 주느냐? 새끼들이 하느님에게 아우성치며 먹을 것 없이 헤매 돌아다닐 때에 말이다. (불가타 성경, 욥기, 38장41)
Qui dat iumentis escam ipsoru et pullis corvorum invocantibus eum.
가축에게도, 우짖는 까마귀 새끼들에게도 먹이를 주시는 분. (불가타 성경, 시편, 147장9)
Oculum, qui subsannat patrem et qui despicit obsequium matris suae, effodiant eum corvi de torrente, et comedant eum filii aquilae.
아버지를 비웃고 어머니에게 순종하기를 하찮게 여기는 눈은 개울의 까마귀들이 쪼아 내고 독수리 새끼들이 쪼아 먹는다. (불가타 성경, 잠언, 30장17)
Caput eius aurum optimum, cincinni eius sicut racemi palmarum, nigri quasi corvus.
그이의 머리는 금 중에서도 순금. 그이의 머리채는 종려나무 가지 검기가 까마귀 같답니다. (불가타 성경, 아가, 5장11)
Et possidebunt illam onocrotalus et ericius, noctua et corvus habitabunt in ea; et extendet super eam mensuram solitudinis et perpendiculum desolationis.
올빼미와 고슴도치가 그곳을 차지하고 부엉이와 까마귀가 거기에 살리라. 그분께서는 그 위에 ‘혼돈의 줄’을 펴시고 ‘불모의 추’를 내리시리라. (불가타 성경, 이사야서, 34장11)
Et vidi: et ecce ventus turbinis veniebat ab aquilone et nubes magna et ignis conglobatus, et splendor in circuitu eius, et de medio eius quasi species electri, id est de medio ignis;
그때 내가 바라보니, 북쪽에서 폭풍이 불어오면서, 광채로 둘러싸인 큰 구름과 번쩍거리는 불이 밀려드는데, 그 광채 한가운데에는 불 속에서 빛나는 금붙이 같은 것이 보였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 1장4)
Et vidi quasi speciem electri, velut aspectum ignis per circuitum ab aspectu lumborum eius et desuper; et ab aspectu lumborum eius usque deorsum vidi quasi speciem ignis splendentis in circuitu.
내가 또 바라보니, 그의 허리처럼 보이는 부분의 위쪽은 빛나는 금붙이와 같고, 사방이 불로 둘러싸인 것 같았다. 그리고 그의 허리처럼 보이는 부분의 아래쪽은 불처럼 보였는데, 사방이 광채로 둘러싸여 있었다. (불가타 성경, 에제키엘서, 1장27)
et vidi: et ecce similitudo quasi aspectus viri, ab aspectu lumborum eius et deorsum ignis, et a lumbis eius et sursum quasi aspectus splendoris ut visio electri.
내가 바라보니, 사람처럼 보이는 형상이 있었다. 허리처럼 보이는 부분 아래는 불이고, 허리 위는 빛나는 금붙이의 광채처럼 보였다. (불가타 성경, 에제키엘서, 8장2)
Considerate corvos, quia non seminant neque metunt, quibus non est cellarium neque horreum, et Deus pascit illos; quanto magis vos pluris estis volucribus.
까마귀들을 살펴보아라. 그것들은 씨를 뿌리지도 않고 거두지도 않을 뿐만 아니라 골방도 곳간도 없다. 그러나 하느님께서는 그것들을 먹여 주신다. 너희가 새들보다 얼마나 더 귀하냐? (불가타 성경, 루카 복음서, 12장24)
Illic corvus zelotypiae abhorrens dedecus, suos fetus non sua esse fatebatur pignora, usque dum, nigri argumento coloris, hoc quasi secum disputando probabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:105)
demum emissionem corvi, culpae depulsionem ex anima ad quam exstinctis passionibus non revertitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 1:5)
deinde post quadraginta dies aperuisse ostium arcae sanctum Noe, dimissum corvum non revertisse, dimissam columbam revertisse vacuam, iterum post septem dies dimissam revertisse cum ramo olivae, tertio post septem dies dimissam non revertisse, tunc advertisse Noe quod aqua omnis recessisset.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION