라틴어 문장 검색

et instantia validiore vinum iam inmixtum, sed modico tepefactum vapore, sauciis illis et crapula vinolentiaque madidis ipse abstemius non cessat impingere.
(아풀레이우스, 변신, 7권 10:7)
Superbiae quoque crimen, quod tunc praeter cetera in senatu Rodiensibus obiectum erat, mirifica et prope divina responsionis figura elusit et eluit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 49:1)
Mandata discutere, detractare, cavillationibus eluere, quid aliud sunt quam iugum iactare et inobedientiam tentare?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 6:4)
convellendas enim vires aegri putavit luce, vigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장11)
os etiam eius elui potest, ubi et siccum est, et ipsi faetet, quamvis id tempus potioni aptum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 4장22)
Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra detergere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장36)
aut sulpuris ignem non experti P. zzz habrotoni P. zzz in vini cyatho teruntur, idque tepefactum sorbetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 8장18)
Quidam etiam, cum asinino lacte poto sese eluissent, in perpetuum hoc malum eva-serunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장5)
Neque alienum est, ubi qui solverit, antequam rursus alia medicamenta coiciat, per oricularium clysterem fistulam eluere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장287)
His in sole vitiligo perunguitur, deinde non ita multo post, ne nimis erodatur, eluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 28장471)
His corpus inlinendum et interpositis pluribus horis mane eluendum est oleoque leviter unguendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장9)
Quae omnia contrita melle quam amarissimo coguntur, inlitumque id vespere mane eluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 5장13)
In aurem vero infundere aliquod medicamentum oportet, quod semper ante tepefieri convenit, commodissimeque per striglem instillatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장14)
Si vero pus quoque aures habent, recte Lycium per se infunditur, aut irinum unguentum aut porri sucus cum melle aut centauri sucu cum passo aut dulcis mali Punici sucus in ipsius cortice tepefactus, adiecta murrae exigua parte.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장33)
quae contrita, cum utendum est, in cortice mali Punici tepefiunt.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장38)

SEARCH

MENU NAVIGATION