라틴어 문장 검색

At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos dicens: " Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit? ".
요셉은 그들에게 인사하고 물었다. “전에 너희가 말한 늙은 아버지는 잘 계시느냐? 아직도 살아 계시느냐?” (불가타 성경, 창세기, 43장27)
Quem Brito urbano satis verbo salutat, sed ipse resalutare Britonem contempsit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 5:7)
- Quid dux resalutato regi mandaverit, et pro retentis principibus quid egerit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 15:2)
Ante omnia tamen Arsaces et Meribanes, Armeniae et Hiberiae reges, cultu ambitioso indumentorum emercabantur, et multiformibus donis, damna Romanis negotiis illaturi, si rebus tum etiam dubiis descivissent ad Persas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 8:1)
Sed ut haec laudanda et bonis moderatoribus aemulanda, ita illud amarum et notabile fuit, quod aegre sub eo a curialibus quisquam appetitus, licet privilegiis et stipendiorum numero et originis penitus alienae firmitudine communitus, ius obtinebat aequissimum, adeo ut plerique territi emercarentur molestias pretiis clandestinis et magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 12:1)
Quod licet non nulli existimarunt, paucis corruptis, ad gratiam fieri despectorum, ex eo tamen id frustra creditum videbatur, quod non emercati, sed consoni totius multitudinis paria volentis clamores audiebantur, documento recenti fragilitatem pertimescentis sublimium fortunarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 4:1)
Parvulos tuos resalutamus et in Christo tibi grandescere optamus, qui iam in hac aetate cernunt quam sit amor huius saeculi periculosus et noxius.
(아우구스티누스, 편지들, 26. (A. D. 409 Epist. XCIX) Religiosissimae Atque In Christi Membris Merito Sancteque Laudabili Famulae Dei Italicae Augustinus In Domino salutem 3:2)
Pignus pacis apud te depositum nostrumque utrique dulcissimum, sicut ante a me salutari, ita nunc resalutari peto.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 7:8)
Ceterum Gotarzes, nondum satis aucto exercitu, flumine Corma pro munimento uti, et quamquam per insectationes et nuntios ad proelium vocaretur, nectere moras, locos mutare et missis corruptoribus exuendam ad fidem hostis emercari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장1)
et cum vis neglegeretur, avaritiam praefecti emercatur, obtestante Casperio, ne socius rex, ne Armenia donum populi Romani scelere et pecunia verterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장9)
Per idem tempus Octavius Sagitta plebei tribunus, Pontiae mulieris nuptae amore vaecors, ingentibus donis adulterium et mox ut omitteret maritum emercatur, suum matrimonium promittens ac nuptias eius pactus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장1)
Inlusit dehinc Neroni fortuna per vanitatem ipsius et promissa Caeselli Bassi, qui origine Poenus, mente turbida, nocturnae quietis imaginem ad spem haud dubiae rei traxit, vectusque Romam, principis aditum emercatus, expromit repertum in agro suo specum altitudine immensa, quo magna vis auri contineretur, non in formam pecuniae sed rudi et antiquo pondere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 1장1)
Securus nullum resalutas, despicis omnes, Nec quisquam liber nec tibi natus homo est:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXXXIII3)
Nunc utrumque suo resalutat nomine.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXI2)
Saepe etiam servum sic resaluto tuum.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LVII2)

SEARCH

MENU NAVIGATION