라틴어 문장 검색

Ante omnia tamen Arsaces et Meribanes, Armeniae et Hiberiae reges, cultu ambitioso indumentorum emercabantur, et multiformibus donis, damna Romanis negotiis illaturi, si rebus tum etiam dubiis descivissent ad Persas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 6장 8:1)
Sed ut haec laudanda et bonis moderatoribus aemulanda, ita illud amarum et notabile fuit, quod aegre sub eo a curialibus quisquam appetitus, licet privilegiis et stipendiorum numero et originis penitus alienae firmitudine communitus, ius obtinebat aequissimum, adeo ut plerique territi emercarentur molestias pretiis clandestinis et magnis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 9장 12:1)
Quod licet non nulli existimarunt, paucis corruptis, ad gratiam fieri despectorum, ex eo tamen id frustra creditum videbatur, quod non emercati, sed consoni totius multitudinis paria volentis clamores audiebantur, documento recenti fragilitatem pertimescentis sublimium fortunarum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 2장 4:1)
Sed si hic vester huiusmodi vestitus de multo iam usu ignoscibilis est, soleatos tamen vos, populi Romani senatores, per urbis vias ingredi nequaquam decorum est, non hercle vobis minus quam illi tum fuit, cui hoc M. Tullius pro turpi crimine obiectavit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 2:3)
Plerique autem ex his qui audierant requirebant cur soleatos dixisset, qui gallicas, non soleas, haberent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXII 4:1)
Ceterum Gotarzes, nondum satis aucto exercitu, flumine Corma pro munimento uti, et quamquam per insectationes et nuntios ad proelium vocaretur, nectere moras, locos mutare et missis corruptoribus exuendam ad fidem hostis emercari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 14장1)
et cum vis neglegeretur, avaritiam praefecti emercatur, obtestante Casperio, ne socius rex, ne Armenia donum populi Romani scelere et pecunia verterentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 45장9)
Per idem tempus Octavius Sagitta plebei tribunus, Pontiae mulieris nuptae amore vaecors, ingentibus donis adulterium et mox ut omitteret maritum emercatur, suum matrimonium promittens ac nuptias eius pactus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 44장1)
Inlusit dehinc Neroni fortuna per vanitatem ipsius et promissa Caeselli Bassi, qui origine Poenus, mente turbida, nocturnae quietis imaginem ad spem haud dubiae rei traxit, vectusque Romam, principis aditum emercatus, expromit repertum in agro suo specum altitudine immensa, quo magna vis auri contineretur, non in formam pecuniae sed rudi et antiquo pondere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 1장1)
Colliget et referet laxum de pulvere follem, Et si iam lotus, iam soleatus erit.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXII3)
Nec tam pueri nos, quamquam erat operae pretium, ad spectaculum duxerant, quam ipse pater familiae, qui soleatus pila prasina exercebatur.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 27:3)
An quisquam tam procul a concipiendis imaginibus rerum abest, ut non, cum illa in Verrem legit, stetit soleatus praetor populi Romani cum pallio purpureo tunicaque talari muliercula nixus in litore, non solum ipsos intueri videatur et locum et habitum, sed quaedam etiam ex iis, quae dicta non sunt, sibi ipse adstruat?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 127:2)
Quantulum fuit lucem expectare denique, ne senatores populi Romani soleatus occideret !
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION