라틴어 문장 검색

patriis sed non et filius arvis contentus late iam tum dicione premebat Sarrastis populos et quae rigat aequora Sarnus quique Rufras Batulumque tenent atque arva Celemnae et quos maliferae despectant moenia Abellae, Teutonico ritu soliti torquere cateias, tegmina quis capitum raptus de subere cortex, aerataeque micant peltae, micat aereus ensis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 34:2)
Cumque venisset dies proelii Machmas, non est inventus ensis et lancea in manu totius populi, qui erat cum Saul et cum Ionathan, excepto Saul et Ionathan filio eius.
그래서 전쟁이 일어났을 때, 사울과 요나탄을 따르는 모든 군사의 손에는 칼도 창도 없었고, 오직 사울과 그의 아들 요나탄에게만 있었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 13장22)
Tunc David ait viris suis: " Accingatur unusquisque gladio suo! ". Et accincti sunt singuli gladio suo, accinctusque est et David ense suo, et secuti sunt David quasi quadringenti viri; porro ducenti remanserunt ad sarcinas.
다윗이 자기 부하들에게 “모두 허리에 칼을 차라.” 하고 이르자, 모두 허리에 칼을 찼다. 다윗 자신도 허리에 칼을 찼다. 이리하여 부하 사백 명가량은 다윗을 따라 올라가고, 이백 명은 남아서 물건을 지켰다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 25장13)
Cum ergo ascendisset asinum et descenderet in tegmine montis, David et viri eius descendebant in occursum eius; quibus et illa occurrit.
아비가일이 나귀를 타고 산굽이를 돌아 내려가는데, 다윗과 그의 부하들도 그 여자 맞은쪽에서 내려오고 있었다. 이렇게 하여 아비가일은 다윗 일행과 마주치게 되었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 25장20)
Iesbibenob, qui fuit de genere Rapha ?ferrum hastae trecentos siclos appendebat ?et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David;
그때 라파의 후손 이스비 브놉이라는 자가 청동 삼백 세켈이나 되는 창을 들고 허리에 새 칼을 차고는, 다윗을 죽이겠다며 나섰다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 21장16)
et dixit Saul ad armigerum suum: " Evagina gladium tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi ". Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum;
사울이 자기 무기병에게 명령하였다. “칼을 뽑아 나를 찔러라. 그러지 않으면 할례 받지 않은 저자들이 와서 나를 희롱할 것이다.” 그러나 무기병은 너무 두려워서 찌르려 하지 않았다. 그러자 사울은 자기 칼을 세우고 그 위에 엎어졌다. (불가타 성경, 역대기 상권, 10장4)
Quam pretiosa misericordia tua, Deus Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt;
하느님, 당신의 자애가 얼마나 존귀합니까! 신들과 사람들이 당신 날개 그늘에 피신합니다. (불가타 성경, 시편, 36장8)
Tegmen et scutum meum es tu et in verbum tuum supersperavi.
당신은 저의 피신처, 저의 방패 저는 당신 말씀에 희망을 둡니다. (불가타 성경, 시편, 119장114)
omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos.
모두가 칼로 무장한 역전의 전사들 밤의 공포에 대비하여 저마다 허리에 칼을 차고 있네. (불가타 성경, 아가, 3장8)
Statuet filios suos sub tegmine illius et sub ramis eius morabitur;
그는 자녀들을 지혜의 보호 아래 두고 지혜의 나뭇가지 밑에 자리를 잡는다. (불가타 성경, 집회서, 14장26)
protegetur sub tegmine illius a fervore et in gloria eius requiescet.
그는 지혜 아래에서 더위를 피하고 지혜의 영광 속에서 살리라. (불가타 성경, 집회서, 14장27)
Quacumque vagatur, Sanguineum veluti quatiens Bellone flagellum, Bistonas aut Mavors agitans, si verbere saevo Palladia stimulet turbatos aegide currus, Nox ingens scelerum, et caedes oriuntur, et instar Immensae vocis gemitus, et pondere lapsi Pectoris arma sonant, confractique ensibus enses.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 6:5)
sed quia sciunt inimicam esse naturae apertam nudamque expositionem sui, quae sicut vulgaribus hominum sensibus intellectum sui vario rerum tegmine operimentoque subtraxit, ita a prudentibus arcana sua voluit per fabulosa tractari.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 51:12)
Proprietate autem seu diffinitione idem sunt, quae non solum numero sunt eadem, verum etiam nec proprietatibus ullis, nec propriis discrepant similitudinibus, ut ensis et mucro, vel album et candidum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 41:5)
Ecce barbarus advena districto ense veteribus nostri regni colonis imminet, et quondam felix indigena suspirando gemens tacet.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION