라틴어 문장 검색

quorum uni ualitudinem excusanti lecticam misit, alium a spectaculo poenae epulis statim adhibuit atque omni comitate ad hilaritatem et iocos prouocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 4:2)
Campani ab superbia et odio Samnitium gladiatores, quod spectaculum inter epulas erat, eo ornatu armarunt Samnitiumque nomine compellarunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 575:2)
inter pocula atque epulas, ubi libare diis dapes, ubi bene precari mos esset, ad spectaculum scorti procacis, in sinu consulis recubantis, mactatam humanam victimam esse et cruore mensam respersam!
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 522:2)
Egressi in agros vindemiaverunt vineas uvasque calcaverunt et, factis cantantium choris, ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech,
그들은 들에 나가 포도밭에서 즐겁게 노래하며 포도를 따서 밟은 다음, 자기들의 신전으로 가서 먹고 마시며 아비멜렉을 저주하였다. (불가타 성경, 판관기, 9장27)
In risum faciunt epulas; vinum laetificat vitam, et pecunia praestat omnia.
사람들은 즐기려고 음식을 장만한다. 술은 인생을 즐겁게 한다. 그러나 이 모든 것을 돈이 해결해 준다. (불가타 성경, 코헬렛, 10장19)
Bona effusa in ore clauso quasi appositiones epularum circumpositae sepulcro.
닫힌 입에 좋은 음식을 쏟아 붓는 것은 무덤 앞에 음식을 갖다 놓는 격이다. (불가타 성경, 집회서, 30장18)
Et omnis turba eorum, qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant, quae fiebant, percutientes pectora sua revertebantur.
구경하러 몰려들었던 군중도 모두 그 광경을 바라보고 가슴을 치며 돌아갔다. (불가타 성경, 루카 복음서, 23장48)
Puto enim, Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.
내가 생각하기에, 하느님께서는 우리 사도들을 사형 선고를 받은 자처럼 가장 보잘것없는 사람으로 세우셨습니다. 그래서 우리가 세상과 천사들과 사람들에게 구경거리가 된 것입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 첫째 서간, 4장9)
in altero quidem opprobriis et tribulationibus spectaculum facti, in altero autem socii taliter conversantium effecti;
어떤 때에는 공공연히 모욕과 환난을 당하기도 하고, 어떤 때에는 그러한 처지에 빠진 이들에게 동무가 되어 주기도 하였습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 10장33)
omnēs laetī eum per portās trahunt et in arce pōnunt. deinde epulās faciunt et multum vīnum bibunt.
모든 이들은 행복하게 성문을 지나 그것을 끌었고, 성채 안에 둔다. 그리고 연회를 하며 많은 술을 마신다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The fall of Troy17)
deinde omnēs prīncipēs Carthāginis et omnēs Trōiānōs ad epulās vocat.
그리고 Carthago의 모든 왕자들과 모든 트로이 인들을 연회로 부른다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The meeting of Dido and Aeneas26)
deinde epulās parant et laetī cēnant.
그리고나서 그들은 만찬을 준비하고, 즐겁게 식사한다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Quīntus mīlitēs spectat20)
post epulās ad lūdōs sē parant.
만찬 뒤에 게임을 위해 자신들을 준비시킨다. (옥스포드 라틴 코스 1권, Quīntus mīlitēs spectat21)
spectācula omnis generis ēdidit, mūnera gladiātōria, vēnātiōnēs, lūdōs scaenicōs et tragicōs et comicōs.
그는 검투사들의 싸움, 사냥, 비극과 희극을 비롯한 연극 등 모든 종류의 행사를 개최했다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Caesaris triumphī11)
Nec mora, quod pontus, quod terra, quod educat aer, poscit et adpositis queritur ieiunia mensis inque epulis epulas quaerit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION