라틴어 문장 검색

Numquid praebebis equo fortitudinem aut circumdabis collo eius iubam?
너는 말에게 힘을 넣어 줄 수 있느냐? 그 목을 갈기로 입힐 수 있느냐? (불가타 성경, 욥기, 39장19)
si quo erat longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat horum exercitatione celeritas ut iubis sublevati equorum cursum adaequarent.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 48장7)
Huic Equos ille iubam quatiens fulgore micanti summum contingit caput alvo, stellaque iungens una tenet duplices communi lumine formas aeternum ex astris cupiens conectere nodum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 111:6)
Cum illum vel effuderis more Parthorum vel Germanorum modo vinxeris vel, ut Scythae solent, sparseris, in quolibet equo densior iactabitur iuba, horrebit in leonum cervice formonsior.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 124 22:6)
'iubae' autem proprie equorum sunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2062)
Nec mea quod rigidis horrent densissima saetis corpora, turpe puta (turpis sine frondibus arbor, turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 13권 74:27)
Raptor agit currus et nomine quemque vocando exhortatur equos, quorum per colla iubasque excutit obscura tinctas ferrugine habenas, perque lacus altos et olentia sulphure fertur stagna Palicorum, rupta fervenu terra, et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho, inter inaequales posuerunt moenia portus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 39:11)
Cum autem aliquantum progressus esset, subito exaudivit hinnitum respexitque et equum alacrem laetus aspexit, cuius in iuba examen apium consederat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 106:4)
cum autem aliquantum progressus esset, subito exaudivit hinnitum respexitque et equum alacrem laetus aspexit, cuius in iuba examen apium consederat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 106:4)
alienam finxit Iuba, qui querenti, quod ab equo suo esset aspersus, quid?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 199:1)
abiecere madentes, sicut erant, clipeos, nec quisquam spicula tersit, nec laudavit equum, nitidae nec cassidis altam compsit adornavitque iubam;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권87)
Eum equum fuisse dicunt magnitudine invisitata, cervice ardua, colore poeniceo, flora et comanti iuba, omnibusque aliis equorum laudibus quoque longe praestitisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, IX 4:1)
Nam Dionysii equus quid attulit admirationis, quod emersit e flumine quodque habuit apes in iuba?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 98:6)
nam Dionysi equus quid attulit admirationis, quod emersit e flumine quodque habuit apes in iuba?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 98:6)
anguicomam monstri effigiem, saevissima visu ora, movet sive ille Erebo seu finxit in astus temporis, innumera certe formidine cultum tollit in astra nefas, non illud ianitor atrae impavidus Lethes, non ipsae horrore sine alto Eumenides vidisse queant, turbasset euntes Solis equos Martisque iugum, nam flavus Arion ut vidit, saliere iubae, atque erectus in armos stat sociumque iugi comitesque utrimque laboris secum alte suspendit equos, ruit ilicet exsul Aonius nexusque diu per terga volutus exuit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권193)

SEARCH

MENU NAVIGATION