라틴어 문장 검색

Sagittae eius acutae, et omnes arcus eius extenti; ungulae equorum eius ut silex reputantur, et rotae eius quasi impetus tempestatis.
그들의 화살은 날카롭고 활시위는 모두 당겨져 있다. 그들의 말발굽은 차돌과 같고 병거의 바퀴들은 폭풍과 같다. (불가타 성경, 이사야서, 5장28)
Ascendite, equi, et irruite, currus; et procedant fortes, Aethiopia et Phut tenentes scutum et Ludii arripientes et iacientes sagittas.
달려라, 말들아. 돌격하라, 병거들아. 진격하라, 용사들아. 방패를 든 에티오피아인들과 풋인들과 활을 들고 쏘아 대는 루드인들도 진격하여라.” (불가타 성경, 예레미야서, 46장9)
et utrinque graviter commisso praelio, plurimi hinc et hinc ceciderunt, et plurimi equi Francorum sagittis interierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 26:10)
Archidiaconum vero, nequidquam fugam ad montana conantem, quidam [0469B] Turcus velocissimo equo insecutus sagitta celeri transfixit, eductoque ense ex utraque parte colli gravissimo vulnere illius secuit scapulas;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:4)
sed ea quoque ipsa, ut, si quis impetum faceret, in patentem vulneri equum equitemque sagittas conicere poterat, ita adversus scuta Romana nec ad traiciendum satis magnam vim habebat, nec aperti quicquam erat quod peterent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 450:2)
Turci autem videntes quia virtus equitum praevaluisset in concertatione suorum, equos eorum transmissis sagittis vulnerant, et sic in pedibus fortissimos athletas Christi reddunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 42:8)
Sic ex omni parte locata obsidione, et paucis diebus transactis, quadam luce clarissima aliqui Turcorum milites e castris procedentes, et ad moenia Antiochiae equo advolantes, sagitta et arcu corneo Gallos provocant, sperantes pari successu praevalere, quo antea in Rotgeri decollatione gloriati sunt, et insigni fama in castris Corbahan praeire.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 64:1)
Quos Christiani fortiter insequentes, solummodo sexaginta equos eorum in sagitta et lancea percusserunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 62:8)
gens fuit et campis et equis et tuta sagittis et circumfusis invia fluminibus, addiderant animos Crassorum funera genti, cum periit miles signaque duxque simul.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권367)
ausa ferox ab equo quondam oppugnare sagittis Maeotis Danaum Penthesilea rates;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 116)
Verum Ascalonitae et Arabes ex industria in latibulis montium qui ex adverso sunt copias suas abscondentes, praemiserunt viros in equis, lancea et sagittis peritissimos, ut cursu rapidissimo usque ad urbis januam advolantes viros urbis longius protraherent, donec in insidias incidentes undique eos circumvenirent, et a latibulis erumpentes nescios et incautos alios trucidarent, alios captivarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 20:1)
hostis equo pollens longeque volante sagitta vicinam late depopulatur humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1025)
caeteri armis et sagittis conglobati milites trecenti, equo et pede per montana descenderunt, quo Ascalonitarum via adfutura erat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 56:4)
medios volat ecce per hostis vectus equo spumante Saces, adversa sagitta saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 26:2)
equos crebris vulneribus laedebant, sessores equorum trans loricarum tegmina volatili sagitta plurimos transfigebant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 66:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION