라틴어 문장 검색

Convocate in Babylonem sagittarios, omnes, qui tendunt arcum; consistite adversus eam per gyrum, et nullus evadat: reddite ei secundum opus suum, iuxta omnia, quae fecit, facite illi, quia contra Dominum erecta est, adversum Sanctum Israel.
바빌론을 거슬러 시위를 당기는 활잡이들을 모두 불러 모아라. 그곳에 진을 치고 아무도 빠져나가지 못하게 하여라. 그의 소행대로 그에게 보복하고 그가 저지른 모든 짓에 따라 그에게 갚아 주어라. 그가 주님 앞에서, 이스라엘의 거룩하신 분 앞에서 방자하게 굴었기 때문이다. (불가타 성경, 예레미야서, 50장29)
angues Triptolemi strident et squamea curvis colla levant attrita iugis lapsuque sereno erecti roseas tendunt ad carmina cristas.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:6)
"invenies, tu tantum providus astu tende animum vigilem fecundumque erige pectus:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권224)
Hac laeti successus fiducia Gratianus erectus, iamque ad partes tendens eoas, laevorsus flexo itinere, latenter Rheno transito, spe incitatior bona, universam, si id temptanti fors adfuisset, delere statuit malefidam et turbarum avidam gentem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 10장 11:1)
ut puer ad notas erectum Pelea voces vidit et ingenti tendentem bracchia passu,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 277:1)
Qui statim loricis induti, dum vexillis erectis in castra veniunt, et in comitem animo irato tendere disposuissent, Reymundus vero pariter ex providentia armatus ad resistendum illi occurrere decrevisset, Robertus Flandrensis et caeteri viri magnifici intervenerunt, viros graviter arguerunt, quos tandem utrinque multo conatu placatos in concordia reduxerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 104:4)
Utque solent manum iniectantibus fatis, hebetari sensus hominum et obtundi, his illecebris ad meliorum expectationem erectus, egressusque Antiochia numine laevo ductante, prorsus ire tendebat de fumo, ut proverbium loquitur vetus, ad flammam;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 12:1)
Protinus Aeneas celeri certare sagitta invitat qui forte velint, et praemia ponit, ingentique manu malum de nave Seresti erigit, et volucrem traiecto in fune columbam, quo tendant ferrum, malo suspendit ab alto.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 19:1)
ad puncta A & K erigantur rectae AC, KF horizonti perpendiculares, quarum AC deorsum tendat, & aequetur ipsi AI seu ½HX.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. II. De motu corporum quibus resistitur in duplicata ratione velocitatum. 102:4)
loco ejus E erigatur semper perpendicularis EG, vi centripetae in loco illo ad centrum C tendenti proportionalis: Sitq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. VII. De Corporum Ascensu & Descensu Rectilineo. 41:2)
Si ad Sphaerae alicujus AEB, centro S descriptae, particulas singulas aequales tendant aequales vires centripetae, & ad Sphaerae axem AB, in quo corpusculum aliquod P locatur, erigantur de punctis singulis D perpendicula DE, Sphaerae occurrentia in E, & in ipsis capiantur longitudines DN, quae sint ut quantitas DEq.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XII. De Corporum Sphaericorum Viribus attractivis. 69:1)
Haec igitur et horum similia iura suae civitatis ignorantem erectum et celsum, alacri et prompto ore atque vultu, huc atque illuc intuentem vagari cum magna caterva toto foro, praesidium clientibus atque opem amicis et prope cunctis civibus lucem ingeni et consili sui porrigentem atque tendentem, nonne in primis flagitiosum putandum est?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 184:1)
At iuvenis magno flammatus pectora luctu nunc implet saevo viduos clamore penates, nunc ferrum laxare cupit, nunc ardua tendit in loca - vix retinent comites - . nunc ore ligato incubat amissae mersumque in corde dolorem saevus agit, qualis conspecta coniuge segnis Odrysius vates positis ad Strymona plectris obstupuit tristemque rogum sine carmine flevit, ille etiam erecte rupisset tempora vitae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam76)
Et inde transgrediens ad montem, qui erat contra orientem Bethel, tetendit ibi tabernaculum suum ab occidente habens Bethel et ab oriente Hai; aedificavit quoque ibi altare Domino et invocavit nomen Domini.
그는 그곳을 떠나 베텔 동쪽의 산악 지방으로 가서, 서쪽으로는 베텔이 보이고 동쪽으로는 아이가 보이는 곳에 천막을 쳤다. 그는 그곳에 주님을 위하여 제단을 쌓고, 주님의 이름을 받들어 불렀다. (불가타 성경, 창세기, 12장8)
Surgens ergo Iacob mane tulit lapidem, quem supposuerat capiti suo, et erexit in titulum fundens oleum desuper.
야곱은 아침 일찍 일어나, 머리에 베었던 돌을 가져다 기념 기둥으로 세우고 그 꼭대기에 기름을 부었다. (불가타 성경, 창세기, 28장18)

SEARCH

MENU NAVIGATION