라틴어 문장 검색

Nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra, quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram, non erubescam,
내가 우리의 권위를 좀 지나치게 자랑한다 하여도, 그것은 주님께서 여러분을 무너뜨리라고 주신 것이 아니라 여러분을 성장시키라고 주신 것이므로, 나는 부끄러운 일을 당하지 않을 것입니다. (불가타 성경, 코린토 신자들에게 보낸 둘째 서간, 10장8)
Ille vero fortunae benignitatem a se non summovebit et patrimonio per honesta quaesito nec gloriabitur nec erubescet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 118:1)
Qui sordido vehiculo erubescit, pretioso gloriabitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 4:6)
Laudant enim ea, quibus erubescebant, et vitio gloriantur;
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 62:2)
Quam multi furto non erubescunt, quam multi adulterio gloriantur!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 23:4)
eorum autem quae obiecta sunt mihi, partim ea sunt, quibus nescio an gloriari debeam, neque quae fateri erubescam, partim quae verbo obiecta verbo negare satis sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 429:1)
neque id confiteri Crassus erubuit, sed ultro etiam, si dis placet, gloriatus est censor, piam affectuosamque rem fecisse se iactitans.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 5:2)
Erant autem uterque nudi, Adam scilicet et uxor eius, et non erubescebant.
사람과 그 아내는 둘 다 알몸이면서도 부끄러워하지 않았다. (불가타 성경, 창세기, 2장25)
Exspectantesque diu, donec erubescerent, et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem et aperientes invenerunt dominum suum iacentem in terra mortuum.
그러나 아무리 기다려도 에글론이 윗방 문을 열지 않았다. 그래서 그들이 열쇠를 가져다가 문을 열어 보니, 저희 주군이 바닥에 쓰러져 죽어 있는 것이었다. (불가타 성경, 판관기, 3장25)
Dixitque Dominus ad Gedeon: " Maior tecum est populus, quam ut tradatur Madian in manus eius, ne glorietur contra me Israel et dicat: "Meis viribus liberatus sum".
주님께서 기드온에게 말씀하셨다. “네가 거느린 군사들이 너무 많아, 내가 미디안을 너희 손에 넘겨줄 수가 없다. 이스라엘이 나를 제쳐 놓고, ‘내 손으로 승리하였다.’ 하고 자랑할까 염려된다. (불가타 성경, 판관기, 7장2)
Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes. Recedant superba de ore vestro, quia Deus scientiarum Dominus est, et ab eo ponderantur actiones.
너희는 교만한 말을 늘어놓지 말고 거만한 말을 너희 입 밖에 내지 마라. 주님은 정녕 모든 것을 아시는 하느님이시며 사람의 행실을 저울질하시는 분이시다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 2장3)
Et respondens rex Israel ait: " Dicite ei: Ne glorietur accinctus aeque ut discinctus ".
이스라엘 임금도 이렇게 대답하였다. “갑옷을 입을 때 자랑하는 것이 아니라 갑옷을 벗을 때 자랑하는 법이라고 전하여라.” (불가타 성경, 열왕기 상권, 20장11)
Erubui enim petere a rege praesidium et equites, qui defenderent nos ab inimico in via, quia dixeramus regi: " Manus Dei nostri est super omnes, qui quaerunt eum in bonitate, et potentia eius et fortitudo eius super omnes, qui derelinquunt eum ".
우리가 임금에게, “우리 하느님의 너그러우신 손길은 그분을 찾는 모든 이를 보살펴 주십니다. 그러나 하느님을 저버리는 모든 이에게는 그분께서 호된 분노를 내리십니다.” 하고 말한 바가 있어서, 여행하는 동안 우리를 원수들에게서 보호해 줄 보병과 기병을 그에게 청하기가 부끄러웠던 것이다. (불가타 성경, 에즈라기, 8장22)
Et dixi: " Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad caelum
말씀드렸다. “저의 하느님, 너무나 부끄럽고 수치스러워서, 저의 하느님, 당신께 제 얼굴을 들 수가 없습니다. 저희 죄악은 머리 위로 불어났고, 저희 잘못은 하늘까지 커졌습니다. (불가타 성경, 에즈라기, 9장6)
Et illa mihi dixit: " Munere mihi datus est supra mercedem ". Et ego non credebam ei, sed dicebam, ut restitueret illum dominis, et erubescebam coram illa huius rei causa. Et respondens dixit mihi: " Et ubi sunt eleemosynae tuae? Ubi sunt iustitiae tuae? Ecce, omnia tibi nota sunt ".
아내가 나에게 “이것은 품삯 외에 선물로 받은 것이에요.” 하고 말하였지만, 나는 아내를 믿지 못하여 그 새끼 염소를 주인들에게 돌려주라고 다시 말하면서, 그 일로 아내에게 얼굴을 붉혔다. 그러자 아내가 말하였다. “당신의 그 자선들로 얻은 게 뭐죠? 당신의 그 선행들로 얻은 게 뭐죠? 그것으로 당신이 무엇을 얻었는지 다들 알고 있어요.” (불가타 성경, 토빗기, 2장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION