라틴어 문장 검색

sed humanitatem appellaverunt id propemodum quod Graeci παιδείαν vocant, nos eruditionem institutionemque in bonas artes dicimus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 2:2)
ad suscipiendam eruditionem doctrinae, iustitiam et iudicium et aequitatem,
현철한 교훈과 정의와 공정과 정직을 얻게 하려는 것이다. (불가타 성경, 잠언, 1장3)
Fons vitae eruditio possidentis; poena stultorum stultitia.
식견은 그것을 지닌 이에게 생명의 샘이 되지만 미련한 자들의 교훈은 미련할 뿐이다. (불가타 성경, 잠언, 16장22)
Sicut enim protegit sapientia, sic protegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuit possessori suo.
지혜의 그늘에 있는 것은 돈의 그늘에 있는 것과 같다. 지식이 좋은 점은 그 지혜가 소유자의 생명을 보존하여 준다는 것이다. (불가타 성경, 코헬렛, 7장12)
Quando creavit Deus opera sua ab initio et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum,
주님께서는 한처음 당신의 작품들을 창조하실 때부터, 그것들을 지으실 때부터 제자리를 각각 정해 놓으셨다. (불가타 성경, 집회서, 16장26)
Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
그대는 나의 가르침과 처신, 목표와 믿음, 끈기와 사랑과 인내를 따랐으며, (불가타 성경, 티모테오에게 보낸 둘째 서간, 3장10)
Ingredimur enim in requiem, qui credidimus, quemadmodum dixit: " Sicut iuravi in ira mea: Non introibunt in requiem meam ", et quidem operibus ab institutione mundi factis.
믿음을 가진 우리는 안식처로 들어갑니다. 그것은 하느님께서 “그리하여 나는 분노하며 맹세하였다. ‘그들은 내 안식처에 들어가지 못하리라.’” 하고 말씀하신 그대로입니다. 안식처는 물론 하느님께서 만드신 것들은 세상 창조 때부터 이미 다 이루어져 있었습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 4장3)
vir est summā ērudītiōne, vetus meus amīcus.
그는 높은 학식을 갖춘, 내 오랜 친구이다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Quīntus Rōmā discēdere parat39)
Scholarium nostrorum petitioni, prout possumus, satisfacientes, aliquam sacrae eruditionis summam, quasi divinae Scripturae introductionem conscripsimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Prologus 1:1)
Quam patenter similitudinem beatus Ambrosius in prima Pauli Epistola ad Corinthios ad mundani quoque corporis institutionem patenter applicavit dicens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:20)
Pantaenus stoicae sectae philosophus ob praecipuae eruditionis gloriam a Demetrio Alexandriae episcopo missus est Indiam, ut Christum apud Brachmanas et illius gentis philosophos praedicaret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 65:12)
et Dionysii Alexandrini episcopi, Anatolii quoque, Pamphilii, Pierii, Luciani, Malchionis, Eusebii Caesariensis episcopi, etc., qui omnes in tantum philosophorum doctrinis atque sententiis suos referserunt [resarciunt] libros, ut nescias quid in istis primum admirari debeas, eruditionem [saeculi] an scientiam litterarum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 2:21)
De poeticis autem figmentis, quos nonnulli libros Grammaticae vocare consueverunt, eo quod parvuli ad eruditionem grammaticae lectionis eos legere soliti sint, talia sanctorum sanxit auctoritas:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:4)
Unde et Plato ipse, cum civitatis novae ordinandae traderet institutionem, poetas a civitate esse dejiciendos decrevit, sicut in secundo De civit. lib. beatus Augustinus his verbis commemorat:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:6)
Nullos autem sacris litteris eruditos ignorare arbitror plus in sacra doctrina spirituales viros ex ipso scientiae studio, quam ex religionis merito profecisse, et quo quisque sanctior ante conversionem, suam, amplius eum in sancta eruditione sua valuisse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 12:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION