라틴어 문장 검색

Affirmant aliqui physicorum, in subiectis septentrioni spatiis cum hiemes frigidae cuncta constringunt, magnitudines nivium congelare, easque postea vi flagrantis sideris resolutas, fluxis umoribus nubes efficere gravidas, quae in meridianam plagam Etesiis flantibus pulsae, expressaeque tepore nimio incrementa ubertim suggerere Nilo creduntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 5:1)
Opinio est celebrior alia, quod spirantibus Prodromis, perque dies quadraginta et quinque, Etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita, superfusis fluctibus intumescit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 7:1)
addidissemque eos qui 'etesiae' et 'prodromi' appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 26:2)
praeit in ' Euripo,' subit in ' Aemilio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XIV 7:2)
Et aestuantis more fertur Euripi,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, II 2:1)
Ipse enim necessario etesiis tenebatur, qui navigantibus Alexandria flant adversissimi venti.
(카이사르, 내란기, 3권 107:2)
est mihi prodigium cunctis inmanius hydris, tigride mobilius feta, violentius Austris acribus, Euripi fulvis incertius undis Rufinus, quem prima meo de matre cadentem suscepi gremio.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:41)
at qui Parthis adventabant, facile arcebantur, cum alios incessus hostis clausisset, unum reliquum mare inter et extremos Albanorum montis aestas impediret, quia flatibus etesiarum implentur vada:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 33장7)
mare quoque etesiarum flatu in Orientem navigantibus secundum, inde adversum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장6)
circensibus spatio circi ab utraque parte producto et in gyrum euripo addito quadrigas bigasque et equos desultorios agitauerunt nobilissimi iuuenes.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 39장 2:2)
secat aurea fluctu tegmina Chalcidicas fugiens Euripus harenas,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 481:1)
Euboan insulam continenti adhaerentem tenui freto reciprocantibus aquis Euripus abscindit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM SYRIACUM REGIS ANTIOCHI 9:1)
inde loci sequitur Calor aridus et comes una pulverulenta Ceres [et] etesia flabra aquilonum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:11)
is rigat Aegyptum medium per saepe calorem, aut quia sunt aestate aquilones ostia contra, anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur, et contra fluvium flantes remorantur et undas cogentes sursus replent coguntque manere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:6)
fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION