라틴어 문장 검색

Affirmant aliqui physicorum, in subiectis septentrioni spatiis cum hiemes frigidae cuncta constringunt, magnitudines nivium congelare, easque postea vi flagrantis sideris resolutas, fluxis umoribus nubes efficere gravidas, quae in meridianam plagam Etesiis flantibus pulsae, expressaeque tepore nimio incrementa ubertim suggerere Nilo creduntur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 5:1)
Opinio est celebrior alia, quod spirantibus Prodromis, perque dies quadraginta et quinque, Etesiarum continuis flatibus repellentibus eius meatum, velocitate cohibita, superfusis fluctibus intumescit;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 15장 7:1)
addidissemque eos qui 'etesiae' et 'prodromi' appellitantur, qui certo tempore anni, cum canis oritur, ex alia atque alia parte caeli spirant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 26:2)
Nimbosisque polus stetit imbribus
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 4:1)
Ipse enim necessario etesiis tenebatur, qui navigantibus Alexandria flant adversissimi venti.
(카이사르, 내란기, 3권 107:2)
imbribus umescant Haedi nimbosaque Taurum ducat Hyas totusque fretis descendat Orion:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:329)
nunc prope Cimmerii tendebat litora Ponti, nunc dabat hibernum Rhodope nimbosa cubile.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:68)
at qui Parthis adventabant, facile arcebantur, cum alios incessus hostis clausisset, unum reliquum mare inter et extremos Albanorum montis aestas impediret, quia flatibus etesiarum implentur vada:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 33장7)
mare quoque etesiarum flatu in Orientem navigantibus secundum, inde adversum erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 98장6)
Pliada lege poli nimboso moverat astro Iuppiter aeternum volvens opus, et simul undis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 378:1)
sed quid violentius aure tyranni, cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso vere locuturi fatum pendebat amici?
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV37)
inde loci sequitur Calor aridus et comes una pulverulenta Ceres [et] etesia flabra aquilonum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:11)
is rigat Aegyptum medium per saepe calorem, aut quia sunt aestate aquilones ostia contra, anni tempore eo, qui etesiae esse feruntur, et contra fluvium flantes remorantur et undas cogentes sursus replent coguntque manere.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:6)
fit quoque uti pluviae forsan magis ad caput ei tempore eo fiant, quo etesia flabra aquilonum nubila coniciunt in eas tunc omnia partis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 23:11)
Lux etiam metuenda perit, nec fulgura currunt Clara, sed obscurum nimbosus dissilit aer.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION