라틴어 문장 검색

Nam cuius rei eventus incertus est, id ut aliquando procedat, saepe temptandum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 2:8)
ancipitem rerum ac lubricam sortem suspensus sequitur, consiliis certis incertos eventus expendit.
(세네카, 행복론, Liber IV 166:4)
dimicatum proelio utrimque atroci atque incerto eventu est, et cum anceps caedes fuisset, adversae tamen rei fama in Romanos vertit ob amissos quosdam equestris ordinis tribunosque militum atque unum legatum, et quod insigne maxime fuit, consulis ipsius volnus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 540:1)
ibi capta iam urbe ab hora quarta usque ad octavam fere horam omnibus partibus urbis diu incerto eventu pugnatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 477:1)
quinquaginta deinde armatis iuvenibus praecipiunt ut, incertus eventus pugnae esset, praesidium eo loco fortunarum suarum corporumque quae cariora fortunis essent servarent;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 334:1)
idem pro praetore Lusitanos, pervastata ulteriore provincia cum ingenti praeda domum redeuntes, in ipso itinere adgressus ab hora tertia diei ad octavam incerto eventu pugnavit, numero militum impar, superior aliis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 5:2)
martem communem esse et eventum incertum belli.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 149:2)
quo, si quid addubitarem non potius uterer quam illa consolatione, qua facile fortem virum sustentarem, te, si explorata victoria arma sumpsisses pro re p. (ita enim tum putabas), non nimis esse laudandum, sin propter incertos exitus eventusque bellorum posse accidere ut vinceremur putasses, non debere te ad secundam fortunam bene paratum fuisse, adversam ferre nullo modo posse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 6 14:2)
Itaque multum diei processerat, cum etiam tum eventus in incerto erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 51장7)
cum omnium horum incertus sit eventus, ad ea accedimus, de quibus bene sperandum esse credidimus.
(세네카, 행복론, Liber IV 159:4)
non sollicitus futuri pendet ex eventu semper incertiora rependenti.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 114:5)
priusquam populus suffragium ineat, in incertum comitiorum eventum patres auctores fiunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 187:3)
is impigre exercitu scripto, cum omnes extra portam Capenam ad Martis aedem convenire armatos iuniores iussisset signaque eodem quaestores ex aerario deferre, quattuor expletis legionibus quod superfuit militum P. Valerio Publicolae praetori tradidit, auctor patribus scribendi alterius exercitus, quod ad incertos belli eventus subsidium rei publicae esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 231:1)
nam Romae neuter animi habitus satis dici enarrarique potest, nec quo incerta expectatione eventus civitas fuerat, nec quo victoriae famam accepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 729:1)
ita simul tria proelia circa castra locis distantibus erant clamoresque dissoni ad incertos suorum eventus a praesenti certamine animos pugnantium avertebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 542:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION