라틴어 문장 검색

Adulescens Valentinianus et paene puer post fugam, post exilia, post recuperatum multo sanguine imperium haut procul ab urbe fraternae mortis conscia necatus est et cadaver exanimis infamatum suspendio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 15:9)
siccum sanguine per hoc iam exanime cadaver ostendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2611)
cuius cum cadaver exanime ad litus, in quo Hero de turre expectare solebat, esset adpulsum, puella se praecipitavit in mare et ita vitam finivit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2075)
omnia denique sancta deum delubra replerat corporibus mors exanimis onerataque passim cuncta cadaveribus caelestum templa manebant, hospitibus loca quae complerant aedituentes.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:6)
saevire in ipsum corpus exanime impetus atque ira cogit, cur minis nostris caret ipsum cadaver?
(세네카, Hercules Oetaeus 21:53)
Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
맹금들이 죽은 짐승들 위로 날아들자, 아브람은 그것들을 쫓아냈다. (불가타 성경, 창세기, 15장11)
Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies; iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus.
그들이 이 일을 하는 데에 사십 일이 걸렸다. 방부 처리를 하는 데에는 그만큼 시일이 걸리는 것이다. 그리고 이집트인들은 야곱의 죽음을 애도하며 칠십 일 동안 곡을 하였다. (불가타 성경, 창세기, 50장3)
Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient.
어떤 사람의 소가 이웃의 소를 받아서 죽게 하였을 경우, 살아 있는 소를 팔아서 그 돈을 나누어 가지고, 죽은 소도 나누어 가진다. (불가타 성경, 탈출기, 21장35)
Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet.
그러나 그 소가 예전부터 받는 버릇이 있다는 사실이 알려졌는데도, 그 주인이 그것을 잡도리하지 않았다면, 소는 소로 배상하고 죽은 소는 자기가 차지한다.’ (불가타 성경, 탈출기, 21장36)
vel si anima tetigerit aliquid immundum, sive cadaver bestiae sit aut iumenti vel reptilis, et absconditum fuerit ab eo, ipse immundus et reus erit;
누가 부정한 들짐승의 주검이나 부정한 집짐승의 주검, 또는 부정한 길짐승의 주검같이 어떤 것이든 부정한 것에 몸이 닿아, 그것을 알지 못하였을지라도 부정하게 되어 죄인이 되었을 경우, (불가타 성경, 레위기, 5장2)
Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a bestia laceratum est, habebitis in usus varios, sed non comedetis.
죽은 짐승의 굳기름이나 맹수에게 찢긴 짐승의 굳기름은 어떤 일에나 쓸 수 있다. 그러나 그것을 먹어서는 결코 안 된다. (불가타 성경, 레위기, 7장24)
Horum carnibus non vescemini nec cadavera contingetis, quia immunda sunt vobis.
너희는 이런 짐승의 고기를 먹어서도 안 되고, 그 주검에 몸이 닿아서도 안 된다. 그것들은 너희에게 부정한 것이다. (불가타 성경, 레위기, 11장8)
Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda sunt vobis.
그 주검을 나르는 이는 자기 옷을 빨아야 한다. 그는 저녁때까지 부정하게 된다. 이런 것들이 너희에게 부정한 것이다. (불가타 성경, 레위기, 11장28)
Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius tetigerit, immundus erit usque ad vesperum;
너희가 먹을 수 있는 짐승이 죽었을 경우, 그 주검에 몸이 닿는 이는 저녁때까지 부정하게 된다. (불가타 성경, 레위기, 11장39)
et, qui comederit ex eo quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum.
그 죽은 고기를 먹는 이는 자기 옷을 빨아야 한다. 그는 저녁때까지 부정하게 된다. 그 주검을 나르는 이도 자기 옷을 빨아야 한다. 그는 저녁때까지 부정하게 된다. (불가타 성경, 레위기, 11장40)

SEARCH

MENU NAVIGATION