라틴어 문장 검색

Cumque audisset rex sermonem hominis Dei, quem inclamaverat contra altare in Bethel, extendit manum suam de altari dicens: " Apprehendite eum! ". Et exaruit manus eius, quam extenderat contra eum, nec valuit retrahere eam ad se.
예로보암 임금은 하느님의 사람이 베텔 제단에 대고 이렇게 외치는 말을 듣고, 제단에서 손을 뻗으며 “그를 붙잡아라.” 하고 명령하였다. 그러자 그를 향해 뻗었던 손이 굳어 오므릴 수가 없게 되었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 13장4)
Fiant sicut fenum tectorum quod, priusquam evellatur, exaruit;
그들은 지붕 위의 풀처럼 되리라. 뽑기도 전에 시들어 버리고 (불가타 성경, 시편, 129장6)
Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles eius interierunt fame, et multitudo eius siti exaruit.
그러므로 나의 백성은 지각이 없어 포로로 끌려가리라. 귀족들은 굶주리고 평민들은 갈증으로 목이 타리라. (불가타 성경, 이사야서, 5장13)
Luget et elanguescit terra, confusus est Libanus et obsorduit, et factus est Saron sicut desertum, et exaruerunt Basan et Carmelus.
땅은 슬퍼하며 생기를 잃어 가고 레바논은 부끄러워하며 메말라 간다. 사론은 사막처럼 되고 바산과 카르멜은 벌거숭이가 된다. (불가타 성경, 이사야서, 33장9)
Habitatores earum breviata manu contremuerunt et confusi sunt; facti sunt sicut fenum agri et gramen viride et herba tectorum, quae exaruit a facie austri.
그곳 주민들은 기운이 다하여 놀라고 부끄러워하였다. 그들은 들의 풀처럼 여린 잔디처럼 자라기도 전에 말라 버리는 지붕 위의 잡초처럼 되었다. (불가타 성경, 이사야서, 37장27)
et quando exortus est sol, exaestuavit et, eo quod non haberet radicem, exaruit.
해가 솟아오르자 타고 말았다. 뿌리가 없어서 말라 버린 것이다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 4장6)
quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria eius tamquam flos feni. Exaruit fenum, et flos decidit;
“모든 인간은 풀과 같고 그 모든 영광은 풀꽃과 같다. 풀은 마르고 꽃은 떨어지지만 (불가타 성경, 베드로의 첫째 서간, 1장24)
Cito enim exarescit lacrima, praesertim in alienis malis.
눈물은 재빨리 마른다, 특히 다른 사람의 불행에 대해서는. (마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 17장 1:4)
Et hoc est illud generale vitium, quod cunctos inficit homines, et quod causam dedit edicto ut praefato proverbio haec induceretur exceptio.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 6:6)
Inficit his horror vultus, et imagine tota Fusa per attonitam pallet formido figuram.
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 6:1)
Non tamen inficior uterine uerba sororis, Que tanti limam sapiunt examinis, immo Verius hec eadem possunt examina dici, Cum nostrum fateatur opus nostramque requirat Incudem, fluitans humane machina molis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:1)
Nam regnum mundi legum moderatur habenis Ille beatus homo, quem non lasciuia frangit, Non superat fastus, facinus non inquinat, urget Luxurie stimulus, fraudis non inficit error.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:4)
[0456B] Allicit illiciens, ridens deridet, inungens Pungit, et afficiens inficit, odit amans.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 40:32)
Itaque ne latius fundat virus noxium, et plurimas inficiat generando corruptiones, illud primum bonum quod natura bonum est, dum locum mutat, ordinem mutat;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:11)
atque ea inficit quae cum hominibus conversari videntur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 2:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION