라틴어 문장 검색

Consequenter vero ad excusationis auxilium confugiens, precibus humilitatis melle conditis, ejus benevolentiam exorabam (ne vel meae tenuitatis assignaretur errori, vel indignationis supercilio deputaret, vel ingratitudinis venenis adscriberet, quod ejus adventui nullam hilaritatis festivitatem persolveram, sed potius ejus apparentia velut monstruosi phantasmatis anomala apparitione percussus, adulterina exstasis morte fueram soporatus), [0447A] dicens non esse mirandum, si in tantae dignitatis praesentia, meae umbra mortalitatis expalluit, si in tantae majestatis meridie, meae discretionis radiolus in vesperem exorbitationis evanuit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 10:4)
quid expalluisti?
(아풀레이우스, 변명 44:13)
Ita tumorem de amore laudis humanae velut serpentis morsum medicinalibus verbis quasi excantandum putavit.
(아우구스티누스, 편지들, 54. (A. D. 429 Epist. CCXXXI) Augustinus Seruus Christi Membrorumque Christi Dario Filio Membro Christi In Ipso salutem 4:1)
quantos illa tulit languenti corde timores, quanto saepe magis fulgore expalluit auri, cum saevum cupiens contra contendere monstrum aut mortem appeteret Theseus aut praemia laudis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 1:6)
Quid Titius, Romana breui uenturus in ora,Pindarici fontis qui non expalluit haustus, fastidire lacus et riuos ausus apertos?
(호라티우스의 첫번째 편지, 037)
cornuque coacto Iam Phoebe toto fratrem cum redderet orbe, Terrarum subita percussa expalluit umbra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:9)
Mens hausti nulla sanie polluta veneni Excantata perit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:17)
Tunc vox, Lethaeos cunctis pollentior herbis Excantare deos, confudit murmura primum Dissona, et humanae multum discordia linguae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:28)
Saepe quidem pestis nigris inserta medullis Excantata fugit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 9:64)
sane veteres 'can- tare' de magico carmine dicebant, unde et 'excantare' est magicis car- minibus obligare:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 715)
Plautus in Bacchidibus "nam tu quidem cui- vis excantare cor facile potes".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 716)
' Expalluit notabiliter, quamvis palleat semper, et haesitabundus:
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 13:3)
Viribus absumptis expalluit illa citaeque victa labore fugae spectans Peneidas undas "fer pater" inquit "opem si flumina numen habetis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 53:8)
Serius egressus vestigia vidit in alto pulvere certa ferae totoque expalluit ore Pyramus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 12:1)
Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam, horruit infelix totoque expalluit ore.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 47:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION