라틴어 문장 검색

ubi extra vallum agmen excesserit, castra quibus imperatum est incendant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 331:2)
simul aviditate plura amplectendi excedatis, nuda vobis omnia, quae extra sint, et exposita ad omnes ictus esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 374:1)
"Deus perennis, res inaestimabilis, non cogitando, non videndo clauditur, excedit omnem mentis humanae modum nec conprehendi visibus nostris valet, extraque et intus inplet ac superfluit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1119)
Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus est: "Salvare, agitur de vita tua; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne pereas".
그들은 롯의 가족을 밖으로 데리고 나와 말하였다. “달아나 목숨을 구하시오. 뒤를 돌아다보아서는 안 되오. 이 들판 어디에서도 멈추어 서지 마시오. 휩쓸려 가지 않으려거든 산으로 달아나시오.” (불가타 성경, 창세기, 19장17)
Cumque camelos fecisset accumbere extra oppidum iuxta puteum aquae vespere, tempore quo solent mulieres egredi ad hauriendam aquam, dixit:
그는 여자들이 물을 길으러 나오는 시간인 저녁때에, 성 밖 우물 곁에 낙타들을 쉬게 하였다. (불가타 성경, 창세기, 24장11)
Responderunt Laban et Bathuel: "A Domino egressus est sermo; non possumus extra placitum eius quidquam aliud loqui tecum.
그러자 라반과 브투엘이 대답하였다. “이 일은 주님에게서 비롯된 것이니, 우리가 당신에게 나쁘다 좋다 말할 수가 없습니다. (불가타 성경, 창세기, 24장50)
Tantaque fuit abundantia tritici, ut arenae maris coaequaretur, et copia mensuram excederet.
이렇게 해서 요셉은 바다의 모래처럼 엄청난 곡식을 쌓아, 헤아리는 것조차 그만두었다. 헤아릴 수가 없었던 것이다. (불가타 성경, 창세기, 41장49)
sumptis partibus, quas ab eo acceperant; maiorque pars venit Beniamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
요셉이 자기 상에서 각 사람의 몫을 나르게 하는데, 벤야민의 몫이 다른 모든 이들의 몫보다 다섯 배나 많았다. 그들은 요셉과 함께 마시며 즐거워하였다. (불가타 성경, 창세기, 43장34)
Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorraei in gladio et arcu meo ".
그리고 나는 너의 형제들보다 너에게, 내 칼과 활로 아모리족의 손에서 뺏은 스켐 하나를 더 준다.” (불가타 성경, 창세기, 48장22)
mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte aquilonis.
휘장 앞에는 상을 놓고, 그 상 맞은편인 성막의 남쪽에는 등잔대를 놓는데, 상은 북쪽에 놓아라. (불가타 성경, 탈출기, 26장35)
in tabernaculo conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israel.
아론과 그 아들들은 그 등불을 만남의 천막 안 증언 궤 앞 휘장 밖에 켜 두어, 저녁부터 아침까지 주님 앞에서 그것을 보살펴야 한다. 이는 이스라엘 자손들이 대대로 지켜야 할 영원한 규칙이다.” (불가타 성경, 탈출기, 27장21)
carnes vero vituli et corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato sit.
그러나 그 황소의 고기와 가죽과 똥은 진영 밖에서 불에 태워라. 이것은 속죄 제물이다. (불가타 성경, 탈출기, 29장14)
et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas; et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam habitaculi contra mare.
성막 다른 한 면의 널빤지들에도 가로다지 다섯, 성막 뒷면인 서쪽의 널빤지들에도 가로다지 다섯을 만들었다. (불가타 성경, 탈출기, 36장32)
Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra velum,
그는 만남의 천막 안, 성막의 북쪽 면, 휘장 바깥에 상을 놓았다. (불가타 성경, 탈출기, 40장22)
totum vitulum efferet extra castra in locum mundum, ubi cineres effundi solent; incendetque eum super lignorum struem igne: in loco effusorum cinerum cremabitur.
곧 그 황소의 나머지는 모두 진영 밖 깨끗한 곳에 있는, 재를 쌓아 두는 정결한 곳으로 내다가 장작불 위에 올려놓고 태운다. 그것은 재를 쌓아 두는 곳에서 태워야 한다.’ (불가타 성경, 레위기, 4장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION