라틴어 문장 검색

Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regis Assyriorum in Damascum. Cumque vidisset altare Damasci, misit rex Achaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et descriptionem omnis operis eius.
아하즈 임금은 아시리아 임금 티글랏 필에세르를 만나러 다마스쿠스로 갔다. 다마스쿠스에 있는 제단을 보고, 아하즈 임금은 그 제단의 자세한 그림과 모형을 우리야 사제에게 보냈다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 16장10)
Huic vero si consequentem quaternarium superposuero, denarius explicatur, qui est tertius actu triangulus, quos per latera disponens ad superioris descriptionis exemplar cunctos triangulos numeros sine ullius dubitationis erroribus pernotabis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De generatione triangulorum numerorum 3:5)
Huius descriptionis subter exemplar adiecimus.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De maxima et perfecta symphonia, quae tribus distenditur intervallis 1:25)
Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte monstratum est.
자, 내가 이 산에서 너에게 보여 준 모형대로 만들어라.” (불가타 성경, 탈출기, 25장40)
Et eriges habitaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est.
이렇게 하여 산에서 너에게 보여 준 규격대로 성막을 세워라.” (불가타 성경, 탈출기, 26장30)
Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi exemplar legis huius in volumine accipiens illam a sacerdotibus leviticae tribus;
임금은 왕위에 오르면, 레위인 사제들 앞에서 이 율법의 사본을 책에 기록해야 한다. (불가타 성경, 신명기, 17장18)
Et scripsit ibi super lapides exemplar legis Moysi, quod ille scripserat coram filiis Israel.
그리고 그곳에서 여호수아는 모세가 쓴 율법 사본을 이스라엘 자손들 앞에서 그 돌들에 새겼다. (불가타 성경, 여호수아기, 8장32)
Dedit ergo Ioab numerum descriptionis populi regi; et inventa sunt de Israel octingenta milia virorum fortium, qui educerent gladium, et de Iuda quingenta milia pugnatorum.
요압이 조사한 백성의 수를 임금에게 보고하였는데, 이스라엘에서 칼을 다룰 수 있는 장정이 팔십만 명, 유다에서 오십만 명이었다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 24장9)
Dedit autem David Salomoni filio suo descriptionem porticus et templi et cellariorum et cenaculorum et cubiculorum interiorum et domus propitiatorii
그러고 나서 다윗은 현관과 거기에 이어지는 건물과 창고와 옥상 방과 안쪽 방들과 속죄소의 모형을 아들 솔로몬에게 주었다. (불가타 성경, 역대기 상권, 28장11)
" Omnia, inquit, venerunt scripta manu Domini ad me, ut intellegerem universa opera exemplaris ".
“이 모든 것은 주님의 손으로 쓰인 기록에 들어 있다. 그분께서는 나에게 이 모형의 온갖 세부 사항을 분명히 알려 주셨다.” (불가타 성경, 역대기 상권, 28장19)
Hoc est exemplar epistulae, quam miserunt ad eum: " Artaxerxi regi, servi tui, viri, qui sunt trans fluvium. Igitur
그들이 임금에게 보낸 장계의 사본은 이러하다. “아르타크세르크세스 임금님께. 임금님의 종들, 곧 유프라테스 서부 지방에 있는 사람들이 인사드립니다. 이제, (불가타 성경, 에즈라기, 4장11)
Exemplar epistulae, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen et Stharbuzanai et consiliatores eius et duces, qui erant trans flumen, ad Darium regem.
유프라테스 서부 지방관 타트나이가 스타르 보즈나이와 동료들, 그리고 유프라테스 서부 지방의 관리들과 함께 다리우스 임금에게 올린 장계의 사본이다. (불가타 성경, 에즈라기, 5장6)
Hoc est autem exemplar epistulae, quam dedit rex Artaxerxes Esdrae sacerdoti, scribae erudito in mandatis Domini et praeceptis eius in Israel.
다음은 아르타크세르크세스 임금이 사제이며 율법 학자, 곧 주님의 계명과 이스라엘에 내린 규정에 통달한 학자 에즈라에게 준 서신의 사본이다. (불가타 성경, 에즈라기, 7장11)
Haec descriptio prima facta est praeside Syriae Quirino.
이 첫 번째 호적 등록은 퀴리니우스가 시리아 총독으로 있을 때에 실시되었다. (불가타 성경, 루카 복음서, 2장2)
qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: " Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte ".
모세가 성막을 세우려고 할 때에 지시를 받은 대로, 그들은 하늘에 있는 성소의 모상이며 그림자에 지나지 않는 성소에서 봉직합니다. 하느님께서 “자, 내가 이 산에서 너에게 보여 준 모형에 따라 모든 것을 만들어라.” 하고 말씀하신 것입니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 8장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION