라틴어 문장 검색

Tunc ego nequitiam corum vehementer exhorrens, utpote qui iam diu tam adversam habuissem fortunam, penitus desperatus, quasi adversum me universus coniurasset mundus, quorumdam consensu fratrum mei miserantium et quorumdam discipulorum nostrorum suffragio, nocte latenter aufugi atque ad terram comitis Theobaldi proximam, ubi antea in cella moratus fueram, abscessi.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 2:1)
Ita inter nos amor crevit, concaluit affectus, caritas roborabatur, donec ad id ventum est, ut esset nobis cor unum et anima una, idem velle et idem nolle, esset que hic amor timoris vacuus, offensionis nescius, suspicione carens, adulationem exhorrens.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:8)
Urebatur autem bellandi gemino desiderio, primo quod impatiens otii, lituos somniabat et proelia, dein quod in aetatis flore primaevo, obiectus efferatarum gentium armis, recalentibus etiam tum regum precibus et regalium, qui vinci magis posse quam supplices manus tendere credebantur, ornamentis illustrium gloriarum inserere Parthici cognomentum ardebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 2:1)
nam et disciplinarum magistri quodam modo spirant, et nudatur ibi geometrico radio quicquid reconditum latet, nondumque apud eos penitus exaruit musica, nec harmonia conticuit, et recalet apud quosdam adhuc (licet raros ), consideratio mundani motus et siderum, doctique sunt alii numeros;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 16장 17:2)
Primo quod recalebant in auribus eius parentis effata, quid augurales alites vel cantus monerent oscinum adprime callentis, ad usque sublimia regimenta venturum, sed periturum ferro poenali:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 7:1)
paeniteat te certe ibi natum, ubi huius linguae cunabula recalent.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:9)
Si autem hoc exhorretis, quia novi quo modo eum in Christo venerabiliter diligatis, cur non potius illud?
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 4:11)
Istam vero judicii suspensionem non est quod exhorreat quispiam, in doctrina quae non simpliciter nil sciri posse, sed nil nisi certo ordine et certa via sciri posse, asserit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 38:9)
Neque rursus est, quod exhorreat quispiam istam subtilitatem, ut inexplicabilem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 28:2)
alterius flammam exhorrentis, qualis est spiritus crudus qui est in nitro;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:17)
Alterum eorum quae flammam fugiunt et exhorrent, qualia sunt sales omnes.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 361:5)
Etenim in Motu Libertatis, corpora novum dimensum sive novam sphaeram sive novam dilatationem aut contractionem (haec enim verborum varietas idem innuit) exhorrent, respuunt, fugiunt, et resilire ac veterem consistentiam recuperare totis viribus contendunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:3)
Certissimum enim est, quod corpora omnia solutionem continuitatis exhorreant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:4)
At maxime omnium insignis est motus fugae in nitro, et hujusmodi corporibus crudis, quae flammam exhorrent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:20)
Quae bene collocata sunt, et motum exhorrent, prorsus quiescunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 465:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION