라틴어 문장 검색

et cum dicto restim, qua erat intextus, aggredior expedire ac tigillo, quod fenestrae subditum altrinsecus prominebat, iniecta atque obdita parte funiculi et altera firmiter in nodum coacta, ascenso grabatulo ad exitium sublimatus et immisso capite laqueum induo.
(아풀레이우스, 변신, 1권 14:7)
Cuius cladis immensitate permoti, posthabito latendi consilio, Sarmatae petendae specie pacis, agmine tripertito agentes, securius nostros aggredi cogitarunt ut nec expedire tela nec vim vulnerum declinare, nec quod est in rebus artissimis ultimum, verti possent in fugam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 7:1)
Celso et Paulino abnuentibus militem itinere fessum, sarcinis gravem obicere hosti, non omissuro quo minus expeditus et vix quattuor milia passuum progressus aut incompositos in agmine aut dispersos et vallum molientis adgrederetur, Titianus et Proculus, ubi consiliis vincerentur, ad ius imperii transibant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 40장2)
9. Eodem tempore Bartholomaeus in lucem evocavit radices ethicas spiritalesque ambitalium quaestionum, quae nos concitant ad eas expediendas non modo per technicam artem, verum etiam per hominis mutationem, quoniam alioquin solummodo indicia aggrediemur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 13:1)
Qua prius adgrediar quam de re fundere fata sanctius et multo certa ratione magis quam Pythia quae tripode a Phoebi lauroque profatur, multa tibi expediam doctis solacia dictis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 4:1)
Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo et persecutus est usque Dan;
아브람은 자기 조카가 잡혀갔다는 소식을 듣고, 자기 집에서 태어나서 훈련받은 장정 삼백십팔 명을 불러 모아 단까지 쫓아갔다. (불가타 성경, 창세기, 14장14)
Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est duodecim milia expeditorum ad pugnam,
그리하여 이스라엘의 부족들에서 각 지파마다 천 명씩 헤아리니, 전쟁에 나가려고 무장한 사람이 만 이천 명이 되었다. (불가타 성경, 민수기, 31장5)
Quibus Moyses ait: " Si feceritis quod promittitis, si expediti perrexeritis coram Domino ad pugnam,
모세가 그들에게 대답하였다. “너희가 그 말대로 한다면, 너희가 주님 앞에서 싸우려고 무장을 하고, (불가타 성경, 민수기, 32장20)
famuli autem tui, omnes expediti pergent coram Domino ad bellum, sicut tu, domine, loqueris ".
그러나 당신의 이 종들은 나리께서 이르신 대로, 주님 앞에서 싸우려고 모두 전쟁 무기를 갖추고 건너가겠습니다.” (불가타 성경, 민수기, 32장27)
Praecepique vobis in tempore illo dicens: Dominus Deus vester dedit vobis terram hanc in hereditatem; expediti praecedite fratres vestros filios Israel, omnes viri robusti,
그때에 내가 너희에게 명령하였다. ‘주 너희 하느님께서 이 땅을 너희에게 주셔서 차지하게 하셨다. 그러므로 너희 용사들은 무장을 하고, 너희 형제들인 이스라엘 자손들 앞에 서서 건너가거라. (불가타 성경, 신명기, 3장18)
quadraginta fere milia expeditorum ad pugnam incedebant coram Domino in campestria Iericho.
무장을 갖춘 그들 약 사만 명은 주님 앞을 지나 예리코 벌판으로 싸우러 나아갔다. (불가타 성경, 여호수아기, 4장13)
In te enim aggrediar hostium turmas, in Deo meo transiliam murum.
정녕 당신의 도우심으로 제가 무리 속에 뛰어들고 제 하느님의 도우심으로 성벽을 뛰어넘습니다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 22장30)
Et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt; et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum Cirhareseth remanerent; et circumdederunt civitatem fundibularii et aggressi sunt.
그들은 성읍들을 부수고 병사들마다 모든 옥토에 돌을 던져 그곳을 돌로 가득 채웠으며, 물이 솟는 샘을 모두 틀어막고 좋은 나무들을 모조리 쓰러뜨렸다. 그리하여 마침내 키르 하레셋에 돌담만 남게 되었는데, 그곳마저 투석병들이 포위하고 공격하였다. (불가타 성경, 열왕기 하권, 3장25)
Filii Iudae portantes clipeum et hastam sex milia octingenti expediti ad proelium.
유다의 자손들로서 방패와 창으로 무장한 병력 육천팔백 명. (불가타 성경, 역대기 상권, 12장25)
Omnes isti viri bellatores expediti ad pugnandum corde perfecto venerunt in Hebron, ut constituerent regem David super universum Israel; sed et omnes reliqui ex Israel uno corde erant, ut rex fieret David.
전투 대열을 갖춘 이 모든 군사가 다윗을 온 이스라엘의 임금으로 세우려는 한마음을 품고 헤브론으로 모여들었다. 그 밖에 남은 이스라엘 사람들도 모두 다윗을 임금으로 세우는 데에 한마음이 되었다. (불가타 성경, 역대기 상권, 12장39)

SEARCH

MENU NAVIGATION