라틴어 문장 검색

Populum autem magno cum supercilio edocuit subsidia in hoc praesenti casu iure concedi non potuisse, hoc est, propter bella Scotiae (quia lex aliud excogitaverat remedium, nimirum servitium scutagii, pro huiusmodi expeditionibus), multo minus cum rebus satis pacatis bellum tantum praetextebatur ad expilandum populum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 28:12)
nam multum interest, utrumne de furto aut formula et interdicto dicendum habeas, an de ambitu comitiorum, expilatis sociis et civibus trucidatis.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 37장 4:2)
in Gallia fana templaque deum donis referta expilauit, urbes diruit saepius ob praedam quam ob delictum;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 54장 2:1)
post crepusculum statim adrepto pilleo uel galero popinas inibat circumque uicos uagabatur ludibundus nec sine pernicie tamen, siquidem redeuntis a cena uerberare ac repugnantes uulnerare cloacisque demergere assuerat, tabernas etiam effringere et expilare;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 26장 1:2)
Sic illa profecto sacrifico cecidere Nume, que lecta iuventus patritia cervice movet;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 12:1)
Sic illa profecto Sacrifico cecidere Numae, quae lecta iuventus Patricia cervice movet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 5:40)
qui cum esset sacrificus et agnovisset alienam uxorem a Paride raptam, duci eam dicitur subtraxisse et nescio quibus disciplinis phantasma in similitudinem Helenae formatum Paridi dedisse, quod in undecimo plenius invenies.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6514)
ut sit sensus, cui Cereri et miti Baccho, id est Libero patri, favos lacte dilue, id est eis sacrifica melle et lacte permixtis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3448)
Dionysius, de quo ante dixi, cum fanum Proserpinae Locris expilavisset, navigabat Syracusas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 84:2)
si pater fana expilet, cuniculos agat ad aerarium, indicetne id magistratibus filius?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:7)
Quae quoniam iam aliunde non possumus, sumenda sunt nobis ab eis ipsis, a quibus expilati sumus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 123:1)
Denique sexto loco, quo M. Crassum divitem reprehendit, aerarii in consulatu secundo (a. u. c. 699.) expilati infamia notabilem, solum sapientem ait gaudere divitiis, ut quae cum in ceteris virtutibus tum maxime in continentia sint positae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Argumentum. 1:11)
si cotidie fraudas, decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spolias, aerarium expilas, si testamenta amicorum ne exspectas quidem atque ipse supponis, haec utrum abundantis an egentis signa sunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon VI, 1장 1:5)
cum duo Syri expilaturi [lagoenam] triclinium intraverunt, dumque inter argentum avidius rixantur, diductam fregerunt lagoenam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:5)
Non dubie redierat in animum Hedyle expilatumque libidinosa migratione navigium.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION