라틴어 문장 검색

neque illae nequiquam in tectis certatim tenuia cera spiramenta linunt fucoque et floribus oras explent collectumque haec ipsa ad munera gluten et visco et Phrygiae servant pice lentius Idae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 2:10)
dapibus expleto somnus meridianus saepe nullus, semper exiguus, quibus horis viro tabula cordi, tesseras colligit rapide, inspicit sollicite, volvit argute, mittit instanter, ioculanter compellat, patienter exspectat, in bonis iactibus tacet, in malis ridet, in neutris irascitur, in utrisque philosophatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 7:2)
Dixitque ad Laban: " Da mihi uxorem meam, quia iam tempus expletum est, ut ingrediar ad eam ".
마침내 야곱이 라반에게 말하였다. “기한이 찼으니 제 아내를 주십시오. 같이 살겠습니다.” (불가타 성경, 창세기, 29장21)
nec distulit adulescens quin statim, quod petebatur, expleret; amabat enim filiam Iacob valde, et ipse erat inclitus in omni domo patris sui.
그래서 그 젊은이는 지체하지 않고 그 제안을 실행에 옮겼다. 그가 야곱의 딸을 좋아하였기 때문이다. 이 젊은이는 자기 아버지의 온 집안에서 가장 존경받는 사람이었다. (불가타 성경, 창세기, 34장19)
Finitisque mandatis, quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum et obiit; appositusque est ad populum suum.
밭과 그 안에 있는 굴이 히타이트 사람들에게서 산 것이다.” (불가타 성경, 창세기, 49장32)
Quibus iussa explentibus, transierunt quadraginta dies; iste quippe mos erat cadaverum conditorum. Flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus.
그들이 이 일을 하는 데에 사십 일이 걸렸다. 방부 처리를 하는 데에는 그만큼 시일이 걸리는 것이다. 그리고 이집트인들은 야곱의 죽음을 애도하며 칠십 일 동안 곡을 하였다. (불가타 성경, 창세기, 50장3)
Et, expleto planctus tempore, locutus est Ioseph ad familiam pharaonis: " Si inveni gratiam in conspectu vestro, loquimini in auribus pharaonis,
곡하는 기간이 지나자 요셉이 파라오의 궁궐 사람들에게 말하였다. “여러분이 나에게 호의를 베풀어 준다면, 파라오께 이렇게 말씀을 전해 주시오. (불가타 성경, 창세기, 50장4)
mortuus est, expletis centum decem vitae suae annis. Et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto.
요셉이 백열 살에 죽자, 사람들이 그의 몸을 방부 처리하고 관에 넣어 이집트에 모셨다. (불가타 성경, 창세기, 50장26)
" Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius, sed ipsi vadant et colligant stipulas.
“너희는 벽돌을 만드는 데 쓰는 짚을 더 이상 예전처럼 저 백성에게 대 주지 마라. 그들이 직접 가서 짚을 모아 오게 하여라. (불가타 성경, 탈출기, 5장7)
Opprimantur operibus et expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus ".
그자들의 일을 더 힘들게 하여라. 그러면 그들이 일만 하느라 허튼 말에 귀를 기울이지 않게 될 것이다.” (불가타 성경, 탈출기, 5장9)
Ite et colligite, sicubi invenire poteritis, nec minuetur quid quam de opere vestro" ".
직접 가서, 너희가 쓸 짚을 어디서든 찾아 가져와라. 그러나 너희의 일을 조금도 줄여서는 안 된다.’” (불가타 성경, 탈출기, 5장11)
Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas.
그리하여 그 백성은 온 이집트 땅에 흩어져, 벽돌 짚으로 쓸 지푸라기를 모아 왔다. (불가타 성경, 탈출기, 5장12)
Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Aegypti.
사백삼십 년이 끝나는 바로 그날, 주님의 모든 부대가 이집트 땅에서 나왔다. (불가타 성경, 탈출기, 12장41)
Dixit autem Dominus ad Moysen: " Ecce ego pluam vobis panes de caelo; egrediatur populus et colligat, quae sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an non.
주님께서 모세에게 말씀하셨다. “이제 내가 하늘에서 너희에게 양식을 비처럼 내려 줄 터이니, 백성은 날마다 나가서 그날 먹을 만큼 모아들이게 하여라. 이렇게 하여 나는 이 백성이 나의 지시를 따르는지 따르지 않는지 시험해 보겠다. (불가타 성경, 탈출기, 16장4)
Die autem sexta parabunt quod intulerint, et duplum erit quam colligere solebant per singulos dies ".
엿샛날에는, 그날 거두어들인 것으로 음식을 장만해 보면, 날마다 모아들이던 것의 갑절이 될 것이다.” (불가타 성경, 탈출기, 16장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION