라틴어 문장 검색

Ait Iudas: " Habeat sibi; ne simus in ludibrium. Ego misi haedum, quem promiseram, et tu non invenisti eam ".
유다가 말하였다. “가질테면 가지라지. 우리야 창피만 당하지 않으면 되니까. 보다시피 내가 이 새끼 염소 한 마리를 보냈는데, 자네가 그 여자를 찾지 못한 게 아닌가?” (불가타 성경, 창세기, 38장23)
Vidit ergo Moyses populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in ludibrium hostium eorum.
모세는 백성이 제멋대로 하는 것을 보았다. 아론이 그들을 제멋대로 하게 내버려 두어, 적들에게 조롱거리가 되었던 것이다. (불가타 성경, 탈출기, 32장25)
et execrandum erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis.
그것들은 너희에게 혐오스러운 것이다. 너희는 그 고기를 먹어서는 안 되고, 그 주검도 혐오스럽게 여겨야 한다. (불가타 성경, 레위기, 11장11)
Qui autem ludibriis increpationis non sunt correcti, dignum Dei iudicium experientur;
그렇게 부드러운 질타를 받고도 훈계로 삼지 않는 자들은 그에 합당한 하느님의 심판을 받을 것입니다. (불가타 성경, 지혜서, 12장26)
Et non pepercit accolis Lot et exsecratus est eos prae superbia verbi illorum;
그분께서는 자신들의 죄악으로 내쫓긴 멸망의 족속에게 자비를 베풀지 않으셨다. 그분께서는 완고한 민족들에게 이 모든 일을 하셨고 당신의 수많은 성도들에게서도 위로를 받지 못하셨다. (불가타 성경, 집회서, 16장9)
Qui multis utitur verbis, exsecrabitur; et, qui potestatem sibi assumit iniuste, odietur.
말 많은 자는 혐오감을 불러일으키고 권위를 내세우는 자는 미움을 받는다. 꾸지람을 들을 때 회개하는 태도를 보이면 얼마나 좋은가! 그러면 일부러 죄를 짓는 일이 없으리라. (불가타 성경, 집회서, 20장8)
alii vero ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carcerem;
또 어떤 이들은 조롱과 채찍질을 당하고, 결박과 투옥을 당하기까지 하였습니다. (불가타 성경, 히브리인들에게 보낸 서간, 11장36)
Timidis autem et incredulis et exsecratis et homicidis et fornicatoribus et veneficis et idololatris et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure, quod est mors secunda ".
그러나 비겁한 자들과 불충한 자들, 역겨운 것으로 자신을 더럽히는 자들과 살인자들과 불륜을 저지르는 자들, 마술쟁이들과 우상 숭배자들, 그리고 모든 거짓말쟁이들이 차지할 몫은 불과 유황이 타오르는 못뿐이다. 이것이 두 번째 죽음이다.” (불가타 성경, 요한 묵시록, 21장8)
Quam ignaris civibus introgressus ignibus cremandam dedit, pueros senes cum iunioribus in plateis civitatis obviam factos iugulat et matronalem seu virginalem pudicitiam ludibrio tradendam mandat.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 7:12)
Tundit humum, et moriens unguem execratur acutum.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 12:1)
Sphaera sed, irarum temnens ludibria, coeptum Pergit iter, nullisque movetur surda querelis.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 5:2)
Cuius turbo rapax, raptus celer, impetus anceps, Inuoluens homines, a lapsus turbine nullum Excipit et cunctos fati ludibria ferre Cogit et in uarios homines descendere casus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:22)
- De occiso Christiano bellatore qui ad ludibrium fidelium in muro suspenditur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER II 67:3)
quem mille sagittis in momento confixum mortificantes, media platea projecerunt caputque ejus amputantes, ad ludibrium omnibus hastae praefixum per omnes vicos civitatis detulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 46:5)
Inter haec assiduitatis ludibria, et creberrimas incursiones, mora aliquanti temporis transacta, populus Dei rebus et escis attenuari coepit, prae defectione urbium et regionum, quas in circuitu tantus exhauserat exercitus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 100:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION