라틴어 문장 검색

Omnis quaestio suam propositionem habebat, suam exsecutionem, suos excessus, suas indignationes, epilogum quoque suum.
(세네카, Controversiae, book 7, chapter pr 2:2)
Adso Deruensis - De ortu et tempore Antichristi epilogus, linea :
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 5:1)
Non parum mihi Galterum nostrum fateor contulisse, cuius interrogatione provocatus, summam omnium quae disputata sunt brevi comprehendens epilogo, quasi prae oculis in ipsa memoria depinxisti.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:27)
Vellem ut eorum quae dicta sunt, summa sub brevi nobis epilogo traderetur.
(DE AMICITIA, CAPUT XVII. Ad amicitiam quatuor requiruntur. 1:21)
Quoniam gulositas est quasi quoddam Venereae exsecutionis prooemium, et quasi quoddam antecedens ad venereum consequens.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 46:3)
Praefatam igitur virginem pedissequarum paucitate vallatam, festinae obviationis applausu natura suscipiens, multiplici osculorum epilogo, specificataeque salutationis auspicio, suae dilectionis cumulum figuravit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 74:10)
Epilogus.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 248:1)
quia ubi mens sui arbitra est, bonae sunt cogitationes, bonae sunt exsecutiones.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:10)
Dein cum in negotio Maxentii cuiusdam Pannonii, ob exsecutionem a iudice recte maturari praeceptam, trium oppidorum ordines mactari iussisset, interpellavit Eupraxius, tunc quaestor, et Parcius inquit agito, piissime principum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 7장 6:1)
Replicare nunc est opportunum (ut fecimus), et ab ortu primigenio patris huius ad usque ipsius obitum, actus eius discurrere per epilogos brevis, nec vitiorum praetermisso discrimine, vel bonorum, quae potestatis monstravit, nudare solita semper animorum interna.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 7장 1:1)
Quo primum tempore a lectus in iudices sum, ut iudicia quae appellantur privata susciperem, libros utriusque linguae de officio iudicis scriptos conquisivi, ut homo adulescens, a poetarum fabulis et a rhetorum epilogis ad iudicandas lites vocatus, rem iudiciariam, quoniam vocis, ut dicitur, vivae penuria erat, ex mutis, quod aiunt, magistris cognoscerem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, II 2:1)
brevitatem vero dictionis sectari et exsecutionem rerum vitare brevianti concedendum est.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장31)
Sed quia e scopulosis locis enavigavit oratio et inter cavas spumeis fluctibus cautes fragilis in altum cumba processit, expandenda vela sunt ventis et quaestionum scopulis transvadatis laetantium more nautarum epilogi celeuma cantandum est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:1)
et finita narratione subiungit epilogos;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1412)
notandum sane quia controversiarum more epilogos dedit sex istis prioribus libris, quos et esse bioticos voluit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 7183)

SEARCH

MENU NAVIGATION