라틴어 문장 검색

et palpabis in meridie, sicut palpare solet caecus in tenebris, et non diriges vias tuas. Omnique tempore eris oppressus et exspoliatus nec habebis, qui liberet te.
눈먼 이가 어둠 속에서 더듬는 것처럼, 너희는 대낮에도 더듬으며 길을 제대로 찾아가지 못할 것이다. 너희가 늘 억압을 받고 착취를 당하여도 구원해 줄 사람이 없을 것이다. (불가타 성경, 신명기, 28장29)
Et exspoliavit se Ionathan tunicam, qua erat vestitus, et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum.
요나탄은 자기가 입고 있던 겉옷을 벗어 다윗에게 주고, 군복과 심지어 칼과 활과 허리띠까지도 주었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 18장4)
Et exspoliavit se etiam ipse vestimentis suis et vaticinatus est cum ceteris coram Samuel; et cecidit nudus tota die illa et nocte, unde et exivit proverbium: " Num et Saul inter prophetas? ".
그는 옷을 벗고 사무엘 앞에서 황홀경에 빠져 예언하며, 그날 하루 밤낮을 알몸으로 쓰러져 있었다. 그리하여 사람들은 “사울도 예언자들 가운데 하나인가?”라는 말을 하게 되었다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 19장24)
Et praeciderunt caput Saul et exspoliaverunt eum armis, quae miserunt in terram Philisthinorum per circuitum, ut annuntiaretur in templis idolorum suorum et populo.
그들은 사울의 머리를 자르고 갑옷을 벗긴 다음, 필리스티아인들의 땅 곳곳으로 사람들을 보내어 저희 우상들의 신전과 백성에게 기쁜 소식을 알렸다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 31장9)
Iudith autem procidit in faciem suam et imposuit cinerem super caput suum et scidit tunicam suam et denudavit, quod induerat, cilicium; et, in ipso quod oblatum erat in Ierusalem in domum Dei incensum vespere illo, clamavit Iudith voce magna ad Dominum et dixit:
유딧은 얼굴을 바닥에 대고 엎드려 머리에 재를 뿌리고, 속에 입고 있던 자루옷을 드러내었다. 때는 예루살렘에 있는 하느님의 집에서 저녁 향을 피워 올리는 시간이었다. 유딧이 큰 소리로 주님께 부르짖었다. (불가타 성경, 유딧기, 9장1)
" Domine, Deus patris mei Simeon, cui dedisti in manu gladium in ultionem alienigenarum, qui solverunt cingulum virginis in coinquinationem et denudaverunt femur in confusionem et coinquinaverunt matricem in improperium. Dixisti enim: "Non sic erit!"; et fecerunt.
“저의 조상 시메온의 하느님이신 주님, 당신께서는 이민족에게 보복하라고 시메온의 손에 칼을 들려 주셨습니다. 처녀의 아랫도리를 풀어 부정하게 만들고, 그 허벅지를 드러내어 욕을 보이고, 태를 더럽혀 모욕을 준 이민족 말입니다. 당신께서 ‘그렇게 해서는 안 된다.’ 하셨지만, 그들은 그렇게 하고야 말았습니다. (불가타 성경, 유딧기, 9장2)
Reliqui autem, qui inhabitabant Betuliam, irruerunt in castra Assyriae et exspoliaverunt eos et locupletati sunt valde.
배툴리아의 나머지 주민들은 아시리아의 진영에 달려들어 가 약탈을 하여 크게 부유해졌다. (불가타 성경, 유딧기, 15장6)
Et exspoliavit populus castra per dies triginta, et dederunt Iudith tabernaculum Holofernis et omne argentum et lectus et vasa et omnem apparatum illius. Et accipiens illa imposuit in mulas et iunxit currus suos et congessit illa in ipsis.
온 백성은 적의 진영을 서른 날 동안 노획하였다. 그런 다음 홀로페르네스의 천막과 그의 모든 은 기물과 침상들과 그릇들, 그리고 그의 모든 가구를 유딧에게 주었다. 유딧은 그것들을 받아 자기의 노새에 싣고 수레들을 준비하여 거기에도 쌓았다. (불가타 성경, 유딧기, 15장11)
si reddidi retribuenti mihi mal et exspoliavi inimicum meum dimittens inanem,
만일 제가 친구에게 악을 저지르고 원수를 빈털터리 되게 강탈했다면 (불가타 성경, 시편, 7장5)
Vox Domini properantis partum cervarum et denudabit condensa et in templo eius omnes dicent gloriam.
주님의 소리가 암사슴들을 몸서리치게 하고 숲들을 벌거숭이로 만드니 그분 궁전에서 모두 외치네. “영광이여!” (불가타 성경, 시편, 29장9)
" Exspoliavi me tunica mea, quomodo induar illa? Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos?".
“옷을 이미 벗었는데 어찌 다시 입으오리까? 발을 이미 씻었는데 어찌 다시 더럽히오리까?” (불가타 성경, 아가, 5장3)
et denudabit illi absconsa sua et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum iustitiae.
죄로 이끄는 부끄러움도 있고 영광과 은총인 부끄러움도 있다. (불가타 성경, 집회서, 4장21)
Et est amicus, qui convertitur ad inimicitiam et rixam convicii tui denudabit.
원수로 변하는 친구도 있으니 그는 너의 수치스러운 말다툼을 폭로하리라. (불가타 성경, 집회서, 6장9)
De amico et inimico noli narrare et, si notum est tibi delictum, noli denudare:
친구와도 원수와도 이야기하지 마라. 죄가 되지 않는 한 내보이지 마라. (불가타 성경, 집회서, 19장8)
Qui denudat arcana, amici fidem perdit et non inveniet amicum ad animum suum:
네 친구를 아끼고 그에게 신의를 지켜라. 그러나 네가 그의 비밀을 폭로했다면 그에게 더 이상 가까이 가지 마라. (불가타 성경, 집회서, 27장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION